Difference between revisions of "Page:EBC 1613 12 24 1354.pdf/4"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Revision as of 18:04, 18 November 2018

This page has been proofread


Instructio de libello Novi hominis valde grata fuit, et opportuna.
Communicavi aliis catholicis; valde commoti sunt animi illo libello.
Obsunt et plurimum catholici qui res Romanas norunt; illi suis nar
rationibus cum de abusibus agitur, vehementer omnia exasperant, neo
dubito quin saepe supra verum et supra modum augeant, de qua re et
iam valde in suis literis dolet Marcus Velserus. Timeo ne de Ita
lia, et urbe plura, et particularia magis perferantur. Vae illia, qui
vel scribendo, vel faciendo aliqua, ut talia vere scribi possint, Ec
clesiam turbant. Sed haec ego tantum Tacere possum.
Mihi aliquando visum erat operae precium fore, ut supplicatio ad
Regem Angliae, vel ordines Hollandiae scriberetur, sub nomine alicu
jus praedicantis, qua peteretur inter Calvinistas Concilium, et cau
sae urgentes ejus rei producerentur, quae facile viginti haberi possunt; quae supra modum eos confunderent, et Roma domum retraherent.
Non tamen occasione hujus supplicationis, sed quia Ministri Belgici
jam decennio synodum provincialem quaerunt, et orant, sed ordines Hollandici metu schismatis negant. Posset etiam hoc tractari per
modum disputationis inter Calvinistam politicum, et Calvinistam ze
loten, quorum hic optaret ille nollet Concilium, et rationes adfer
ri, quae valde eos laederent, et catholicos confirmarent. In illa
nihil de Pontifice agendum, sed tantum rationes quas dixi proponen
dae. Deus optimus Maximus Illustrissimam et Reverendissimam Domina
tionem Vestram diu Ecclesiae suae servet incolumem; quod meis preci
bus et sacrificiis quotidie pesco. Moguntiae 24 Decembris anno 1613
Reverendissimae et Illustrissimae Dominationis Vestrae
Servus in Christo
Adamus Contzen.