Page:EBC 1613 12 24 1354.pdf/1

From GATE
Revision as of 02:21, 19 November 2018 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has been proofread


Reverendissime atque Illustrissime Domine.
Literas Illustriss. D. V. 30.novembris datas accepi 22.decembris.
Ex illis intellexi binas meas perlatas esse, postremas, quas de cen
sura mihi missa una cum literis Illustrissimae Dominationis Vestrae
scripseram, nondum Romam pervenisse; nunc tamen eas traditas esse non dubito.
Miseram autem eodem fere argumento Reverendissimae Do
minationi Vestrae et Reverendo Patri Nostro Generali, quod hic com
pendio repetam, ut si illa forte interierint, hae in vicem veniant.
Primo, grato animo censuram accepi, ut a fratribus prudenter et cum
caritate scriptam, et quanquam forte in particularibus quaedam ex
cusari forte queant, mihi tamen antiquius est tuttora et meliora se
qui, quam defendere, quod melius dictum esse potuit, vel oportuit.
Secundo, in genere notatur obscuritas quorundam, quae studio brevita
tis contigit, quia scilicet scripsi stylo non meo, qui fusior esse
solet, et liberior; itaque huius rei puto non difficilem emendation
em. [Tertio, ex ea brevitate saepe accidit, ut dubium, sit ex meane
an haereticorum mente loquar. Equidem hoc ipsum notavi. Incidi in
illum defectum ex consuetudine disputandi; itaque loquor, quasi con
stet, me illorum errores, quibus alios eorundem errores elido, dete
stari, sicut ex animo detestor. Quod ut me suspectum reddere pot
est facile, ita
emendari potest facillime addito elogio: Illos ita sentire. [Quarto, loca quae notata sunt omnia facile corrigi pos
se puto; ideo non scripsi de singulis.
Quinto, quod gravissimum judicant, citationes haereticorum dele
ri possunt, et substitui ubi opus est auctoritates Patrum, idque ob
gentes, quae talibus scandalizantur, et ob Indicis ita praescriptam
normam. Hoc ego sequar. Repetam tamen illa quae hac de re in lite
ris vel ad R. P. Generalem vel Illustrissimam Dominationem Vestram da
tis scripseram, non retinendarum illarum citationum causam, sed ut
d e meo consilio constaret. Nam 1. Ratio illa haereticos confundendi
adeo usitata est Germania, ut aliqui ea sola magno rei catholicae