Page:EBC 1613 09 16 1314.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Nobilis,et generose Domine. Molestissime fero non inveniri istic rationem,qua necessitati,et pudori vestro consulatur. Sperabam enim Reverendissimos,et Illustrissimos,addo etiam ditissimos Episcopos,et Principes Germaniae, quibus Nobilitatem tuam de meliori nota commendavi, ita jam sublevasse inopiam nobilis Germani,ut non esset opus ex Italia atque adeo ex Urbe auxilium implorari; nam Summus Pontifex habet tam multos,qui undique ad se confluunt ex omni natione, ut quamvis ad centum milita coronatorum quotannis in pauperes distribuat, ut ex Eleemosinariis ejus,quos plures habet,cognovi, tamen non possit omnibus satisfacere; praesertim cum, praeter privatas personas, integra Collegia, vel Seminaria sustentare cogatur, non solum in Italia, sed etiam in Germania, in Belgio, in Groecia, atque adeo in ultima Japonia. Haec causa est,cur non audeam stipendia pecuniaria a Sanctissimo Patre pro eo viro petere, qui non in desertis locis aut inter hostes versatur, sed in Oivitate, etin vicinia Episcoporum Catholicorum, ditissimorum, piissimorum. Videor enim mihi et illis injuriam facere. et buie sine causa molestiam creare. Canonicatum vel aliud beneficium Ecclesiasticum Sanctitas Sua promisit, et promissionem implebit, si necesse sit, et occasio se offerat. Ceterum Nobilitas tua,quomodocunque succedant temporalia, non debet nimia solicitudine fatigari, sed in Deo confidere; non enim mentitur qui dixit: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis; scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Et si forte Patri nostro placet, ut temporalia nobis desint, quo facilina ad aeterna tote animo suspiremus, id etiam in lucro ponendum est; nihil enim potest felicius contingere Christiano, quam ut per eam viam ducatur ad regnum, per quam Christus ipse Magister, et Dominus noster ingredi voluit. Christus autem passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Quare Divus Paulus Thessalonicensibus gratulatur dicens: Vos autem fratres, imitatores nostri facti estis, et Domini suscipientes verbum in tribu