Page:EBC 1613 08 15 1303.pdf/4

From GATE
Revision as of 11:11, 27 November 2018 by Cristina Berna (talk | contribs)
This page has been proofread

etiam allegat Turrecrem. in summa de ecclesia lib.4 parte 2/a cap. 13 circa finem; et Alfon.de Castro d. c.7 vers.4/ et ult/ et Pegna d comment.22 vers: sit septima regala.
Etprout bene dicit Simanca de haereti. tit.31 nu 1°necessaria est ad haeresim scientia, vel notitia contrariae veritatis, non enim sufficit quod baptizatus erret in fide, nisi etiam sciat id, quod approbat esse catholicae veritati contrarium. Nam haeresis electio est, nemo autem eligit quod ignorat.