Page:EBC 1613 08 15 1303.pdf/3

From GATE
Revision as of 14:02, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Haereticus non est censendus in propriissimo significatu baptizatus, qui cum careret usu rationis fuit captus a Turchis, penes quos instructus fuit in falsa fide Mahometi, et quamvis habuerit notitiam fidei catholicae, non tamen fuit in illa edoctus; hoc clarissime tenet Alf.de Castro De iusta haereti.puni.lib pr° c.8 vers. 2/a: dubitatio est, qui ea potissimum ratione movetur nam secundum omnium theologorum sententiam sola fide infusa quae per baptismum datur sine aliqua viva voce Doctoris exterius docentis minime sufficit ad credendum. Docet enim Paulus Apostolus veram fidem sine verbi Dei praedicatione nullum hominem per se assequi posse.
Quod comprobatur, nam iuxta comunem omnium sententiam haeresis non potest esse absque pertinacia; prout plures auctoritates ad hoc cumulat Pegna ad directorium parte 2/a coment.17 Atqui necessario pertinacia abest quando quis non estaliquo modo instructus in fide catholica. Hinc est quod Alfonsus de Castro d.lib.pr°c.7 sub vers et ob hanc causam dicit Haereticus est qui postquam verum baptismum suscepit, et fuit in fide catholica sufficienter instructus pertinaciter errat contra id, quod scit ab Ecclesia catholica pro fide teneri Hinc est quod haereticus non est dicendus is, qui probabili ignorantia errat in his, quae sunt fidei, donec sit legitime admonitus; ut bene per Alfon.de Castro uti supra c.9. Unde dicit Caietanus ad 2/am 2/ae q. art.2 quod is vere dicitur pertinax qui asserii propositionem, quam scit esse contrariai fidei catholicae; et quod ignorantia excludat pertinaciam multis auctoritatibus comprobat Pegna ad directorium in p/a parte commenti 22
Et ideo in c. dicit Apostolus 24 q.3 habetur quod qui siam sententiam quamvis falsam nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia suae praesumptionis pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt; quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem corrigi parati, cum invenerint; nequaquam sunt inter haereticos deputandi; et illum testem ad hoc
---page break---