Page:EBC 1613 08 15 1303.pdf/3

From GATE
Revision as of 13:56, 13 November 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Bellarminus de...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Bellarminus de nato cathol�co et educato inter haeret�cos.


^ ^

/ Haereticus non est censendus in propr�iss�mo sign�f�catu bapt�zatus, qui cum careret usu rationis fuit captus a Turchie, penes quos instructus fuit in falsa fide Mahometi, et quamvis habuerit ^ notitiam fidei catholicae, non tamen fuit in illa edoctus; hoc cla- ,^*rissime tenet Alf.de Castro De iusta haereti.puni.lib pr� c.8 vers. 2/a: dubitatio est, qui ea potissimum ratione movetur nam secundum omnium theologorum sententiam sola fide infusa quae per baptismum datur sine aliqua viva voce Doctoris exterius docentis minime suffi cit ad credendum. Docet enim Paulus Apostolus veram fidem sine verbi Dei praedicatione nullum hominem per se assequi posse. Quod comprobatur, nam iuxta comunem omnium sententiam haeresis non potest esse absque pertinacia; prout plures auctoritates ad hoc cumulat Pegna ad directorium parte 2/a coment.17 Atqui necessario pertinacia abest quando quis non estaliquo modo instructus in fide /^*catholica. Hinc est quod Alfonsus de Castro d.lib.pr" c.7 sub vers et ob hanc causam dicit Haereticus est qui postquam verum baptis mum suscepit, et fuit in fide catholica sufficienter instructus pertinaciter errat centra id,quod scit ab Ecclesia catholica pr� fi de teneri Hinc est quod haereticus non est dicendus is,qui proba-

bili ignorantia errat in his,quae sunt fidei, donec sit legitime ^ admonitus; ut bene per Alfon.de Castro uti supra c.9. Unde dicit Caietanus ad 2/am 2/ae q. art.2 quod is vere dicitur pertinax qui asserii propositionem,quam s�cit esse contrariai fidei catholicae; et quod ignorantia excludat pertinaciam multis auctoritatibus com/7*probat Pegna ad directorium in p/a parte commenti 22 Et ideo in c. dicit Apostolus 24 q.3 habetur quod qui siam sen tentiam quamvis falsam nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia suae praesumptionis pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt; quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem corrigi parati, cum invenerint; nequaquam sunt inter haereticos deputandi; et illum testem ad hoc