Page:EBC 1610 12 05 2452.pdf/3

From GATE
Revision as of 15:17, 28 June 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Testament de B. (3) 4952 ,.j2' 4 ^ ^ /que alia integre ad haeredem, idest,ad domum professam Romanam Socie- tatis Jesu, ut dictum est, pertineant volo, et in illis omnibus...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Testament de B. (3)

4952

,.j2' 4 ^ ^

/que alia integre ad haeredem, idest,ad domum professam Romanam Socie-

tatis Jesu, ut dictum est, pertineant volo, et in illis omnibus,et in

singulis ipsam haeredem instituo et nomino.

Pro auxilio animae meae nihil relinquo vel praescribo, tum quia

JTparum admodum erit, quod ad haeredem perveniet ut existimo, cum ego

cumulandis pecuniis,vel rebus pretiosis acquirendis nunquam operam

dederim, tum quia confido,imo certo scio, non defuturam buie officio

piam charitatem matris meae, Religionis videlicet Societatis Jesu,

ut pr� aliis filiis suis nunquam deest; et quemadmodum ego non defui

/^toto vitae meae tempore pr� defunctis Societatis sacrificia et orati-

ones Deo offerre. Executorem hujus meae voluntatis nomino honoris

causa Illustrissimum et ^/mum Dominum meum Cardinalem Aldobrandinum:

labor enim, ut existimo, nullus erit in executione testamenti hujus.

Relinquo autem eidem Illustrissimo Domino meo id quo^pretiosius nihil

/^habeo, videlicet crucem ligneam reliquia pretiosissimis refertam,

quarum catalogus in scriniolo cooperto rubro holoserico invenietur.

Hoc testamentum valere volo, aliis prioribus abrogatis,quae in

omnibus et per omnia revoco,casso,et annullo, etiamsi hoc forte non

fuerit cum debitis solemnitatibus factum; id enim aperte concedit Ru-

^^lla Summi Pontificia Clementis Vili, in qua mihi data est facultas

testandi, etiam per simplicem epistolam vel cedulam manu mea subscri-

ptam.

Ego Robertus Cardinalis Bellarminus ut supra dispono, in

stituo, lego, et tester non solum prelato, sed omni alio meliori

modo.

Scripsi manu propria die V.Decembris anno M.D.S.X^,

anno 6. Pontificatus Sanctiss/i D.N.Pauli Papae 7.

Epist.V.C.Bellarmin!. Autogr.