Page:EBC 1610 08 07 1002.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Ego non tanti me facio, ut velim alios scriptores in verba mea iurare. Ideo Reveren.Vestra mihi nullam iniuriam faciet, si sententias aliorum sequatur potius,quam meam. Quod vero attinet ad primam difficultatem; optarem firmissima ratione posse estendi, Anti-Christum nasciturum de tribu Dan: et Reverentia Vestra rem gratissimam fecisset, si indicasset locum Scripturae, unde hoc demonstretur: nam etiamsi dici possit,in Apocalupsi tribum Ephraim in loseph contineri; semper tamen verum erit, non sine mysterio nomen Ephraim silentio x involutum fuisse: neque poterit ex eo,quod tacitum est nomen Dan in Apocalypsi, certo colligi,Antichristum oriturum fuisse ex tribu Dan; cum aliis de causis nobis incognitis taceri potuerit. Probabile autem esse, in odium Antichristi,praetermissam fuisse eam tribum; ego non negavi, et coniecturam illam libenter amplector; sed ut coniecturam, non ut demonstrationem. De priore illa bestia ego mihi persuadere non possum, ut per eam totam significetur Antichristus, cum unum ex eius capitibus,illud videlicet, quod occisum fuit, et revixit, An tichristum esse, habeat communis expositio Patrum. Neque buie sententiae regugnat, quod numerus 666 sit numerus nominis bestiae: admitto enim bestiam illam priorem Antichristum esse, ratione unius capitis, non ratione omnium capitum suorum. Ridiculum autem est, Antichristum vocandum esse latinum, vel romanum, si per eam bestiam romanum imperium intelligatur: imo hoc ipso non vocabitur latinus, vel romanus, quoniam Antichristus non erit imperator latinus, vel romanus, sed erit unum, vel praeoipue ex capitibus bestiae, id est ex regibus illis, qui divident sibi romanum imperium, illudque destruent,et evertent. Summa est, utatur Reverentia Vestra iure suo, et pugnet pro gloria Dei, et utilitate ecclesiae. Ille mecum facit, qui adversarios fidei refellit. Non quaero gloriam meam, sed Christi. Valeat Reverentia Vestra mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 7 Augusti 1610.