Page:EBC 1610 07 19 1000.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:52, 28 January 2023 by Martín M. Morales (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Scripserat mihi V.R. mense superio re, se bene affectum esse erga Societatem lesu, et compati illi ob aliqua pericula, quae instare viderentur ob doctrinam patris Marianae iesuitae. Ideo respondi gratias agens pro benevolentia erga Societatem. Sed paulo post ostensa mihi fuit concio P.V. quam habuit isthic Parisiis adversus patres Societatis; qua visa, miratus sum vehementer, nec potui rationem ullam excogitare, cur P.V. tam publice, et tam iniuste infamare voluerit ordinem religiosum, quem sciebat ab ipso rege amatum,et honoratum. Deinceps ergo, nisi P.V. publice famam restituerit innocentibus, diligam quidem te, sed ut inimicum, et orabo pro te, ut pro persequente, et calumniante; sic enim Dominus noster mandavit, cum ait: Diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus, et calumniantious vos. Romae die 19 Pulii 1610.