Page:EBC 1610 04 05 0966.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

R.me et Illust.me Cardinalis Bellarmine.
Pax Christi.
Intelligo ex litteris R.mi et Illust.mi Atilii Nuncii Apostolici, me deliquisse in citanda authoritate R.mae et Illust.mae D. V. Veniam delicti demississime peto. Ex ignorantia et candore factum est. Assuetus ad veterem editionem, nascivi in nova mutatum aliquid esse. Et tam candide progressus sum, ut putarim solius Bellarmin! authoritatem sufficere, tametsi plures alii in eandem sententiam citari potuissent. Et norunt, qui mecum sunt, quanti authorem illum semper fecerim. Nolo me pluribus purgare. Spero panca haec apud R.mam et Illust.mam D.V. locum habitura, quam ex animo opto diu incolumem vivere, et pre me orare.
Moguntiae 5 Aprilis a.1610.
R.mae et Illust.mae D. V.
servus in Christo
Martinus Becanus.
R.mo et Illust.mo Cardinali Roberto Bellarmino, D.no plm observando.
Romam.


.. ..

y-