Difference between revisions of "Page:EBC 1610 03 27 0963.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
[[Category:EBC_Proofread]]
+
[[Category:EBC Proofread]][[Category:EBC Pages]]
 
R.de admodum Pater. Senilis aetas mea et occupationum varietas et multitudo facit, ut memor non sim veteris nostrae familiaritatis; sed fidem habeo verbis R.V. et cupio familiaritatem illam mihi aliquid prodesse, ut videlicet particeps sim devotarum orationum, quas R.V. et sancti fratres vestri assidue fundunt ad Deum. ut pensionis solutione liberetur monasterium Sti Petri in Blandinio, aequum esse censeo; et ideo pro hac re libenter intercedam apud Sanctissimum Patrem. De confirmatione quoque coadiutoris in eodem S.ti Petri monasterio, sollicitus ero, cum me admonuerint quibus haec cura praecipue incumbit. [Nam anno superiore hoc ipsum a me petiit D.dus pater Oliverius Manareus; et ego agere coepi cum card.li Burghesio, nepote Sanctitatis Suae, acturus postea cum ipso Sanctissimo; sed respondit mihi card lis nihil adhuc Romae sciri de ista coadiutoria.] Nam ego eis significavi, ut me adeant, si qua difficultas in negocio expediendo ipsis occurrerit. Vale R.de Pater, mei memor in sanctis precibus tuis. Romae die 27 martii 1610.
 
Revision as of 16:30, 8 May 2019

This page has been proofread