Page:EBC 1610 01 19 0944.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:45, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Ill.me ac R.me D.ne, D.ne Colend.me.
Redditae sunt mihi plenae illae amoris et benevolentiae Ill.mae Dom.V.rae litterae, quibus mecum ingressum huius novi humanissime salutat, eiusque decursum secundissimum precatur. Ego quidem ad obsequia Ill.mae Dom. V.rae totus attentus quantumvis cum animo meo nihil crebrius volvam quam ut Ill.mae Dom.is V.rae singulari erga me benevolentiae aliqua ratione respondeam, tamen id assequi nunquam possum; non quod dubitem gratum non esse Ill.mae D.ni V.rae vel memo ria animi voluntatisque studium, sed quod vetera sua in me merita novis semper beneficiis cumilare nunquam desinai. Itaque tametsi existimabam ad priorem obaervantiamae meae qua in Ill.mam Dom. V.am ferebar ardorem, nihil omnino addi posse, tamen sentio me hac Ill.ma Dom.is V.rae recenti humanitatis declaratione magia etiam obstrictum esse debere; nec iam illi gratias ago, leve enim Aid statue, sed quod ultimum est opis meae, me totum imperio eius atque obsequio trado atque dedico.
Quod vero etiam librum suum centra gregem Angliae sapientissi me scriptum, quasi comitem huius suae erga me benevolentiae mihi submittere voluerit, ago Ill.mae Dom.ni V.rae immortales gratias, e cum illud gratular, Daum Opt. Max. Ill.mam Dom. V.ram , tanquam validissimum ecclesiae suae columen ad conterendas vesanas haereticorum technas, salvam atque florentem custodire, tum idem numen divinum precor humillime ub has rlir vires adversus inimicos sanctae religionis diuturnas esse velit. Librum vero ipsum, dignum excellentissimis suis virtutibus munusculum, non solum non abscondam, sed et ipse studiose legam, et iis qui eius usum ad praesentem exulceratum in hac patria nostra religionis statum fructuose accommodare scient, libenter communicabo, ac pro eius incolumi ac diuturna vita Donm interpellare non negligam, apud quem amplissimis Ill.mae Dom.is V.ae meritis dignum et copiosum praemium constitutum esse certo confido. Et post humillima manuum Ill.mae Dom. V.ae oscula, eidem omnem precor felicitatem. Datum Tyrnaviae die 19 Ianuari 1610
etc.