Difference between revisions of "Page:EBC 1609 07 15 0893.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
[[Category:EBC_Proofread]]
+
[[Category:EBC Proofread]][[Category:EBC Pages]]
 
Magnifice Domine,<lb/>
 
Magnifice Domine,<lb/>
 
Non displicet, quod D.V. iterum recudat Controversias meas; sed cuperem emendatae prodirent iuxta correctorium, quod edidi propter corruptissimam Venetam impressionem. Vellem quoque ad initium Tapponi recognitionem, sed absque errore quodam, qui irrepserat ex lapsu memoriae meae, sed istic a patribus Societatis male correctus fuit, de qua re scripsi ad R.P. Jacobum Gretserum. De Symboli explicatione conversa in latinam linguam, permitto iudicium patri bus Societatis, ut videant, si feliciter traducta sit ex idiomate italico in latinum. Illud etiam observandum est, an versio facta sit ex libro Neapoli secundo edito. Nam prima editio Neapolitana legitima est. De libellis adversus Venetos scriptis non est eadem ratio; nam et infeliciter versi sunt, et non expedit hoc tem pore illos recudere. Habeo in manibus Apologiam adversus regem Anglorum, quam intra mensem, Deo volente, absolvam. Illa poterit com mode addi ad alia opuscula, quae simul omnia excudi vellem, et eis attribui locum in eo tomo, qui erit brevior. Quando haec omnia impleantur, non aegre feram, si initio addatur, controversias recudi me consentiente. Soiat tamen D.V. recusa esse omnia opera anno superiori Parisiis in folio optimis oharacteribus, et nunc excudi in octavo Lugduni satis diligenter. Datum Romae 15 Iulii 1609.
 
Revision as of 16:27, 8 May 2019

This page has been proofread

Magnifice Domine,