Page:EBC 1608 06 23 0776.pdf/5

From GATE
Revision as of 15:43, 15 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters 23 juin 1608. Gretser � Bell. Notes (suite) 776 ^ / est decretum fide!; ergo et haec Sixti, cum nihil aliud definiat...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

23 juin 1608. Gretser � Bell. Notes (suite)

776 ^

/ est decretum fide!; ergo et haec Sixti, cum nihil aliud definiat, nis� hanc suam edit�onem esse illam, quam synodus Tridentina velut authenticam approbavit. Deinde, de fide est, extare Verbum Dei purum et incorruptum: ergo, quando Pontifex definit, in hac editione .^determinate exstare Verbum Dei incorrupte quoad omnia, necessario id firma fide credendum est. Deinde,per se patet, non versari deeretum illud Pontificie circa factum particulare; in quo Pontificem errare posse,etiam cum generali concilio, plerumque conceditur. Bellarm.lib.4.de Pontifico cap.2 ^,et lib.2 de sanctis,cap.l4 Nec X.dici potest, Sixtum ex mala informatione particularis alicuius facti processisse ad definitionem; quo pacto vult Oard.Bellarminus, loco citato,damnatam fuisse a concilio Francofordiensi synodum secundam ^icenam; quia,in primis definitio Sixti non versatur circa questionem facti particularis, sed iuris: utrum scilicet illa sua editio,quam evulgavit, sit illa ipsa,quam concilium Tridentinum pr� authentica approbavit. Ipse affirmat, et quidem definiendo affirmat: non ex aliena,eaque falsa et mendaci informatione,ut dicitura accidisse in concilio Francofordiensi, sed ex certa sua scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine. Magnam igitur difficultatem undequaque parit haec bulla Sixti, iis,qui defendunt, Pontificem,etiam solum, aliquid ex cathedra definientem, totique ecclesiae proponentem, errare non posse. Non enim non placet eorum sententia,qui dicunt, tum etiam solius definition�m esse infallibilem, si Pontifex non agat temere. Hoc enim ef- ^^*fugio omnes definitiones Pontificum eludi possent; et,ut peccet temere agendo, attamen definitioni sua constat infallibilitas.

l)"Conveniunt omnes catholici et haeretici in duobus: primo posse poi tificem etiam ut pontificem et cum suo ooetu conciliaiiorum,vel cum generali concilio errare in controversiis facti particularis.." j ^ 2 ) � "Si dicas, ergo saltem concilium Francofordiense, quod frequentissimum fuit et legitimum, errare potuit: respondeo, potuit errare et erravit, non in iuris, sed in facti quaastione." Archiv.Postulat.