Page:EBC 1608 03 07 0747.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:39, 15 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters Rome,? mare 1608. Bellarmin � H�r�b.Roeweyde S.J. 747 / �dmodum Reverende Pater, Legi attente nec sine volupt...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,? mare 1608.

Bellarmin � H�r�b.Roeweyde S.J.

747

/ �dmodum Reverende Pater, Legi attente nec sine voluptate praefationem Fastorum, percur- ri coetera quae libello continentur. Probarem consilium tuum per omnia, nisi duo me terrerent, immensitas operis, quae tempus prope .^infinitum requirat, et magnitudo sumptuum, qui in tanto opere coe mendo faciendi erunt. Addo etiam alia duo: unum, ne forte in originalibus historiis multa sint inepta, levia, improbaoilia, quae risum potius quam aedificationem pariant; haec enim causa fuit, quae Surium coegit multa detrahere vel mutare. Alterum, quia titu/^li trium primorum tomorum pollicari videntur non tam historias quam sermones sive homilias, atque hoc est quod in Lipomano et Surio multi reprehendunt, quod homilias plurimas sive orationes laudatorias admiscuerint historiis de vita et rebus gestis sanctorum. Ego igitur, si quid sentiam audire cupias, maxime laudarem eum, qui non actum ageret, sed eas tantum historias ederet quae Lipomani vel Surii diligentiam effugissent, neque improbarem si quis emitteret in lucem integras et originales historias, quarum compen dia stilo mutato Surius edidit, modo id cum delectu et prudenter fieret. Habes consilium meum, quod tamen aliorum iudicio malius sentientium ao tuo praesertim subiiciam. Interim pr� munusculo,quo me donare voluisti, ingentes gratias ago. Vale mei memor in sanctis precibus tuis. Romae, die 7 Martii 1608. R.T. frater in Christo Robertus Card. Bellarminus. P.Her�bertus Rosweydus sacerdos Societatis lesu. Antverpiam.

d'aprH�s l'orig. Museum Bolland.