Page:EBC 1608 03 04 0746.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:03, 15 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters Rome,4 mare 1608. Bellarmin � l'�veque de Bruges. 746 / Perillustri8,et Reverendissime Domine. Placuit Amplitudin...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,4 mare 1608.

Bellarmin � l'�veque de Bruges.

746

/ Perillustri8,et Reverendissime Domine. Placuit Amplitudini tuae munus, idque satis satis speciosum ad me mittere, atque ea ratione officia mea, quae solis verbis constabant, beneficiis non exiguis compensare. Ago gratias Reverendissima^ Dominationi Ves- J^trae sic tamen, ut omnino cupiam hoc esse primum,et ultimum donum; legi enim in divinis littorie, odio esse Deo illos,qui diligunt munera, et sequuntur retributiones, et centra laudari eoa, qui excutiunt manus ab omni munere. Gratis aocepimus id auctoritatis, sive multum, sive parum sit, quod habemus; gratis proinde praestare debemus, quod a nobis iure charitatis exigunt illi, qui bene praesunt, qualem esse Amplitudinem vestram probe scimus. Quam autem ego non solum non delecter, sed etiam graver munusculis, testis esse potest Christophorus Dionysius, qui novit conversationem meam in ecclesia Capuana. Valeat Amplitudo vestra mei memor in sa /^nctis,et acoeptis Deo nostro precibus suis. Romae die 4 Martii 1608. Epist.fam. LVIII.