Rome,5 mars 1607.
Bellarm�nus Henr�co episc.Augustano.
657
/ Illustrissime,et Reverendissime Domine. Rtsi non solum mihi,
sed etiam omnibus aliis, qui res praeclare gestas Reverendissimae
D.V. novimus,et p raesertim studium, quod adhibet in conservanda,et
propaganda catholica religione, iucundissima fuisset praesentia Am-
jT plitudinis vestrae, per occasionem visitandorum liminum sanctorum
apostolorum; tamen non dubitamus verissimum esse, qund eadem Illus
trissima D.V. scribit de suis multis,gravissimisque occupationibus,
et malumus omnino carere consolatione spirituali, quam extant^ epi
scopi praesentia caperemus, quam ut ecclesia illa careat, vel ad
breve tempus, solicitudine necessaria vigilantissimi sui pastoris.
Ego vero libermer vidi,et audivi Reverendum Dominum Zachariam Fur-
tembach, quem vice tua tum ad limina visitan�a, tum ad alia negocia
peragenda mittere placuit; et quod in me erit, dabo operam, ut neg
ocia ipsa breviter,et feliciter,et quod caput est, secundum volun-
tatem Amplitudinis vestrae expediantur. Quod si deinceps ulla alia
in re opera mea D.Vestrae Illustrissimae uuii&s esse poterit, prae-
sto erit sempre dum vixero. Precor autem Deum, ut spirita suo sanc-
to confirmet Amplitudinem vestram in omni opere bono, quo magis,a
ac magis de catholica ecclesia bene mereri pergat, atque a Deo mer-
cedem plenam sui laboris accipiat.
Romae 5 martii 1607.
Epist.famil. LI.