Page:EBC 1606 12 25 0639.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Rome,25 decembre 1606. Bellarmin � Jean Bourghes�us S.J.

639

/ Admodum Rd 6 Pater, et frater in Chr�sto char�ssime. Miratus

sum valde �sth�c in Belgio doctrinam Michaelis Bali renovari, et

breve apostolicum per

Nuncium, Sixvo V sedente, promulgatum,

contemni. Opto R^^^^

aliquid authenticum ad me mittere, quo

fidem lacere possim vera esse, quae R^^^ narravit. Id fieret,

si vel theses impressas,vel descriptas lectiones aliquas doctorum

istorum huc mitteret, in quibus verbis ipsorum haberentur quae R^

retulit eos decere, videlicet nullum esse auxilium sufficiens,

sed omne efficax. Item efficax auxilium in physica praemotione et

applicatione situm esse. Item efficaci auxilio voluntatem resis

tere non posse. Item contrariam sententiam erroris vel haeresis

censura dignam esse.

Baec si ad me cito mittantur, remedium,Beo volente, istis

novitatibus adferetur. Si possemus etiam certiores fieri, quibus

auctoribus mendacia tam manifesta spargantur de condemnatione doc-

trinae Societatis, ac potissimum si ex Urbe Roma ista scribantur,

et a quibus, efficerem profecto ut eos mendaciorum suorum vehemen-

ter poeniteret. Interim R.V. bono animo sit, ac pr� persecutori-

bus et calumniantibus orare non negligat. VaXle, frater charissi-

me, meque apud Deum precibus tuis iuva. Romae die Natalis Domini

1606.

Paris, Bibl.nationale, fonds Dupuy, ms.490, fol.92. Minut� autogr. Copie dans Fonds italinen 2061.