Page:EBC 1606 03 20 0552.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime Domine. Ingenti laetitia me perfuderunt litterae tuae, quibus accepi, quam magnum gratiae divinae donum consecutus sit. Vere praevenit te Christus in benedictionibus dulcedinis suae; neque minus donum existimo, quam conversionem ab erroribus et schismate ad veritatem fidai et Ecclesiae unitatem, lumen illud divinum, quo tam excellentis gratiae magnitudo cognoscitur: quod lu men esse in te litterae tuae produnt. Ago igitur gratias Deo, qui te nobis ex alieno amicum, et fratrem carissimum fecit. Quod si ad hoc sanctum opas scripta etiam mea aliquid contulerunt, inde quoque gratias ago Deo, qui dignatus sit instrumento tam infirmo ad opus tam magnificum uti; quanquam, ut Apostolus verissime confitetur, neque qui piantai est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Vale, et me,a quo in Christo amaris, vicissimama. Romae die 20 martii 1606.