Page:EBC 1605 10 21 0506.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime ac Reverendissime princeps ac Dne, Dne clementissime.
Ante tres annos dum ex coll.o Ger.co in patriam redire cogitarem, a S.D.N. fel. record.Clemente VIII facultate legendi libros prohibitos et absolvendi ab haeresi aliisque casibus ad triennium ornatus fui, prout ex literis R.mo mei episcopi Wratisl. ad Ill.m D. Card.Baronium simulque ad Ill. et R.mam Cels.v.ram nuper missis, Cels.V. constare poterit. Quae facultas mihi hic in cathed. concionatoris munere fungenti, adeò necessaria fuit, ut si illa caruissem, parum aut nihil emolumenti in meos auditores praesertim haereticos Calvinistas derivatum fuisset. Quocirca Ill.mam et R. Cels. V. summopere rogatam volui, maxime etiam pro ea benevolentia qua semper erga meum avunculum, Bonaventuram Han olim legitime electum episcopum Wratislaviensem affecta fuit, mihi huius gratiae a S.mo D.mo Clemente Pnt.e concessae, a moderno S.D.N. ad aliquot annos renovationem impetrare non gravetur. Quod si obtinuero ab Ill. et R.ma Cels.V.ra, maiorem occasionem in vinea Dni laborandi habebo, Deumque pro felici incolumitate Ill. Cels. V.rae exorare perpetuò magis ero obstrictus. His Ill. Cels.V. Deo Opt. Max. in coll.o Ger.co verò consobrinum meum Michaelem Hiltprandum, favori Ill. Cels.V. quo aliquando in ecclesia beneficio ecclesiastico potiri possit per Ill. D. Card, a Dietrichstein cui S.D.N. modernus potestatem conferendi beneficium dedit, commendo. Datum Wratislaviae 21 Octob. A° 1605.
Ill.mae et R.mae Cels. V.rae
Humillimus Capellanus
Greg.s Bernitius
Can.cus Wrat.