Page:EBC 1605 10 01 0504.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Perillustris et Reverendissime Domine. Merito gratias Beo agit Ampliando tua, quod Paulum Qu�ntum Pont�f�cem Maximum hoc potissimum tempore divina prov�dentia Ecclesiae suae dare voluerit; est enim iis virtutum plurimarum ornamentis praeditus, ut iure spe- ^*rare possimus Sancti Retri navim ad ilio prudentissime,atque optim� gubernandam, praesertim cum ad animi praeclarissimas dotes accedat etiam mirifica corporis habitudo, sive aetatem,sive sanitatem,sive speciem,sive robur desideres. Et quamvis curae maximae ex omnium ecclesiarum sollicitudine oonum Pontificem quotidie premant,et fatigent, tamen, praeter coeteras curas illa pectus illius vehementius angit, quemadmodum septemtrionem haeresibus tam multis, et tam muitiplicibus purgare demum possit.Ad quam rem multum omnino praesidi� in episcopis vigilantibus,et ferventibus, qualem ^te esse gaudemus, positum esse intelligit. Quare Amplitudo tua dubi- /y^tare non debet, quin rationes ecclesiae Varmiensis Summo Pontifici, et nobis omnibus, qui in illius obsequium perpetuo excubamus, cor di futurae sint. Vale, praesul optime, et magnum illium Osium, caeterosque celeberrimos ecclesiae Varmiensis antistites praedecessores tuos imitari stude, meque ut fratrem amantissimum tibi addictissimum dilige; et si quid in Urbe possum, id,ut in obsequium tuum impendam iure charitatis iube. Romae Calend.Octobris 1 6 0 5 .

Epist. famil. XLIII.