Page:EBC 1605 09 20 post 0500.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime vir, et amico in Christo charissime.
Literas tuas pridie S.Matthei datas libentissime legi; te enim ex corde diligo. Gratulor quoque accessionem honoris, et laboris praesertim tam necessarii, et pii; ut de te dici possit, quod de apostole Paulo, qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat. Libellos, quos ad me misisti, nondum accepi. De me breviter accipe. Veni Romam ad comitia pontificia, sed cum ad ecclesiam meam redire pararem, Paulus V. Pontifex maximus se Romae opera mea uti velle significavit. Itaque Uapuanae ecclesiae, quam Pontifice maximo iubente regendam susceperam, Pontificis maximi iussu nuncium remisi, vale amice optime, strenue Christo milita, meque commilitonem tuum, ut facias, ama. Deus nos in aeterna sua domo coniungat. Romae 1605.