Page:EBC 1605 09 05 pre 0546.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:48, 7 October 2020 by Martín M. Morales (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Ill.mo et R.mo in Christo Patri ac Domino,Roberto Bellarmino, S.R.E.Cardinali, Archiepiscopo Capuano, Franciscus Lucas. Cum, superioribus annis, Ill.mae ac R.me Cardinalis, tractandis sacris evangeliis incumberem, et veterem vulgatamque versionem latinam, una cum graeco fonte ob oculos propositam, explicandum mihi sumerem: putavi mearum partium esse, ut et varias omnes lectiones, sive grece, sive latine occurrentes, annotarem, discuterem, examinarem; denique eam quae genuina esset, sive fontis graeci,sive versionis latinae, quoad eius a me fieri posset, indicarem, et a spuriis distinguerem. Et quamquam breviter id et compendiose, notisque potius quam multis verbis, conarer praestare: tamen ne commentarius quem ita fabricabar, ut unum ubique simplicissimum ac verisimillimum loci sensum ponere ac prosequi contentus esset, lectionum varietate oneraretur; statui, libellis duobus ad calcem commentarii additis, seorsum id agere, praesertim cum Suae Sanctitatis mentem esse intelligerem, ut lectiones varias ad marginem ipsius sacri textus minime annotarentur; duobus inquam libellis, uno de graecis, altero de latinis varietatibus agente, vidimus saepe libros, praesertim sacros, studio nec parvo,nec infelici, a notariorum vitiis emendatos, dum frequentar excuduntur, brevi in eadem vitia relapsos, inscitia plerorumque, veritatem prae inolitis vitiis mox reiiicientium. Id ergo ne similiter contingeret sacris textibus, quos in commentario mihi proposueram explicandos, graeco regoorum, et latino Sixtinorum bibliorum (quibus non facile exstant alii eiusdem generis integriores) ne, inquam, hoc idem eis accideret, hoc est, dum frequentar recuduntur, in antiqua iamque semel sublata, vitia relaberentur, et, si quidam accideret (quod profecto fieri coeptum observavimus) facile esset restituire: visum est mihi consultum, brevibus indicare rationes
---page break---