Page:EBC 1605 04 13 0457.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

13 aprii.1605. Isola di Leyte(Philipp.).Frane.de Lucinas S.I. � Bellarmin. 457

/ Cum audissem novo breviario excudendo operam dari, curamque

eam tibi (quae tua est sapientia) Oardinalis amplissime, demanda-

tam fuisse, ausus sum,has ad te lucubrationes mittere, ad quas,

dum animarum ministerio vaco, aliquid temporis suffuratus sum,

ggmae

studio stimulatus. Dolebam enim, ornatissime praesul,

et vehementer angebar, quod

Virginis officia omnino piena

non essent, nativitatis eiusdem officium aliis eiusdem Deiparae

diebus festis accommodari; multa natutinarum horarum responsoria

vacua videri, utpote in quibus eaedem sententiae repeterentur, om-

nes etiam antiphonas ad matutinas horas in omnibus Virginis bea-

tissimae officiis easdem esse; quasi vero materia desit, ut nova

diversis eiusdem Deiparae festis diebus adhibeantur. Quapropter

in eam operam incubui, ut ex bis quae in sacra Scriptura habentur,

et Virgini ab ecclesia accommodari solent, antiphonas et

responsoria conficerem, quibus explere optabam quod in plerisque

Virginis beatissimae officiis requirebam, gaudeoque quod paene om

nia quae collegi, sint Spiritus Sancii, non mea, licet paucula

quaedam ex sanctissimis viris subiecerim, in quibus tamen concin-

nandis totum,quod potuit, meum desudavit ingenium, quod quidem quam

sit exiguum sentio; simulque video hoc meum opusculum impar omnino

esse tantae virgini Dei op. m. parenti dignissimae, ac totius ec-

cleriae amplissimae mairi. Quafe tuum erit Oardinalis amplissime,

quod minus apposite et concinne dictum sit, componere, exornare,

excolere et perpolire, ut qui sapientia et eloquentia polleas plu-

^^^rimum. Atque hanc quidem epistolam anno superiori scripseram,quae

tamen a Patribus Manilae degentibus missa non est, qu�d scirent

additiones ad breviarium excusas iam esse, oportereque ut eas ip-

se, qui tamen procul Manila aberam, prius viderem, quas tamen non

vidi. Sed neque despondi animo, quin potiusi ausus sum nihilominus

hoc ad te opusculum mittere, si forte maxima tua ista auctoritas