Page:EBC 1605 04 13 0457.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:35, 22 August 2019 by Jan Machielsen (talk | contribs) (Two more small typos - spotted while trying to translate this letter.)
This page has been proofread

Cum audissem novo breviario excudendo operam dari, curamque eam tibi (quae tua est sapientia) Cardinalis amplissime, demandatam fuisse, ausus sum,has ad te lucubrationes mittere, ad quas, dum animarum ministerio vaco, aliquid temporis suffuratus sum, SS.mae studio stimulatus. Dolebam enim, ornatissime praesul, et vehementer angebar, quod SS.mae Virginis officia omnino piena non essent, nativitatis eiusdem officium aliis eiusdem Deiparae diebus festis accommodari; multa matutinarum horarum responsoria vacua videri, utpote in quibus eaedem sententiae repeterentur, omnes etiam antiphonas ad matutinas horas in omnibus Virginis beatissimae officiis easdem esse; quasi vero materia desit, ut nova diversis eiusdem Deiparae festis diebus adhibeantur. Quapropter in eam operam incubui, ut ex his quae in sacra Scriptura habentur, et SS.mae Virgini ab ecclesia accommodari solent, antiphonas et responsoria conficerem, quibus explere optabam quod in plerisque Virginis beatissimae officiis requirebam, gaudeoque quod paene omnia quae collegi, sint Spiritus Sancti, non mea, licet paucula quaedam ex sanctissimis viris subiecerim, in quibus tamen concinnandis totum, quod potuit, meum desudavit ingenium, quod quidem quam sit exiguum sentio; simulque video hoc meum opusculum impar omnino esse tantae virgini Dei op. m. parenti dignissimae, ac totius ecclesiae amplissimae matri. Quare tuum erit Cardinalis amplissime, quod minus apposite et concinne dictum sit, componere, exornare, excolere et perpolire, ut qui sapientia et eloquentia polleas plurimum. Atque hanc quidem epistolam anno superiori scripseram, quae tamen a Patribus Manilae degentibus missa non est, quod scirent additiones ad breviarium excusas iam esse, oportereque ut eas ipse, qui tamen procul Manila aberam, prius viderem, quas tamen non vidi. Sed neque despondi animo, quin potiusi ausus sum nihilominus hoc ad te opusculum mittere, si forte maxima tua ista auctoritas
---page break---