Page:EBC 1605 01 0535.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Perillust. et Reverendissime Domine. Memoriam gratissimam veteris nostrae consuetudinis litterae Reverendissimae D. Vestrae mihi renovarunt: et quamvis profectus litterarii Amplitudinis vestrae praecipuae causae fuerint magnitudo ingenti, et industria, ac diligentia eiusdem Amplitudinis vestrae; laetor tamen meam etiam operam, ac laborem in docendo ad hunc ipsum profectum aliquid contulisse: ma già etiam gaudeo, quod talem collegam in pascendo grege dominico nactus sim, qui me ad vigilias custodiendas, et lupos ab ovili arcendos exemplo suo non parum iuvabit. Neque enim quia D. vostra in Polonia, ego in Italia oves pascendas suscepimus, ideo non collegae dicendi sumus: episcopatus, inquit sanctus Cyprianus, unus est, ac per hoc et episcopi omnes unum in Christo sunt, qui princeps pastorum est, et qui per eos administros suos unius ovilis unum pastoratum gerit. Libellum doctrinae christianae brevissimum pro captu puerorum, et alterum paulo longiorem pro iis, qui eam docent, iussu Pontificie maximi confeci: non elegantiae, vel doctrinae ostendendae; sed soli brevitati, et perspicuitati deserviens. Et quoniam Reverendissimae D. vestrae longiorem deesse video; dabo operam, ut cum his litteris ad manus Amplitudinis vestrae perveniat. Res est levis, ac pene puerilis, tamen non inutilis, ac propterea et gallicè, et hispanicè iam legitur: quod si opera D. Vestrae Reverendissimae latinè quoque, et polonicè legatur; non parum illi auctoritatis accedet. Cupio D. Vestram Reverendissimam bene valere, in opere dominico st strenuè laborare, et mei in sanctis precibus suis memorem esse. Romae 1605.