Difference between revisions of "Page:EBC 1604 01 15 0383.pdf/1"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
[[Category:EBC Not proofread]][[Category:EBC_Letters]]
+
[[Category:EBC_Proofread]][[Category:EBC_Letters]]
Capone, 15 janvier 1604.
+
Admodum Reverende et Eruditissime Domine Decane. Accepi literas tuas, et scriptum alligatum: literae spirant humilitatem, scriptum redolet sapientiam non vulgarem: singula per se magna, sed omnino simul maxima sunt: plerumque enim vel scientia inflat, vel humilitas rudis est. Ago ingentes gratias Deo primum, quod te talem dono suo fecerit, deinde etiam tibi, quod non solum mihi innotescere, sed etiam scriptum meum protegere volueris. Perlegi lucubrationem tuam eadem, qua mihi allata est, die, et uno spirita avidissime totam perlegi. Miratus sum conspirationem ingenii tui in eumdem omnino sensum animi mei. Neque dubito alios etiam conspiraiuros fuisse, si eodem candore animi, addo etiam eadem soliditate doctrinae praediti scriptum meum legissent: saepe enim livor in transversum homines agit, et saepe fit, ut qui gloriam aliunde non possunt assequi, detrahendo viris, qui alicuius nominis esse videntur, gloriam quaerant. Quod vero requiris a me, ut scriptum tuum corrigam, idem est ac si requireres, ut ipse me corrigerem: idem enim dicimus, idem sapimus; sed ego breviter, quod semper soleo, tu copiosius: ego simpliciter, tu multis testimoniorum et pationum argumentis instructus ad scribendum accessisti. Vale, et me, ut coepisti, amare perge; teque me amari magnique fieri non dubites. Capuae die 15 Ian. 1604.<lb/>
 
+
R.D.T. <lb/>
Bellarmin � Etienne Louytre, doyen de
+
veluti frater addictissimus <lb/>
 
+
Rob. Card. Bellarminus.
Nantes.
 
 
 
383
 
 
 
/ Admodum Reverende et Eruditissime Domine Decane. Accepi literas tuas, et scriptum alligatum: literae spirant humilitatem, scriptum redolet sapientiam non vulgarem: singula per se magna, sed omnino simul maxima sunt: plerumque enim vel scientia inflat, vel
 
JT humilitas rudis est. Ago ingentes gratias Deo primum, quod te talem dono suo fecerit, deinde etiam tibi, quod non solum mihi innot�scere, sed etiam scriptum meum protegere volueris. Perlegi lucubrationem tuam eadem, qua mihi aliata est, die, et uno spirita avi dissime totam perlegi. Miratus sum conspirationem ingenii tui in eumdem omnino sensum animi mei. Neque dubito alios etiam conspiraiuros fuisse, si eodem candore animi, addo etiam eadem soliditate doctrinae praediti scriptum meum legissent: saepe enim livor in transversum homines agit, et saepe fit, ut qui gloriam aliunde non possunt assequi, detrahendo viris, qui alicuius nominis esse videntur, gloriam quaerant. Quod vero requiris me, ut scriptum tuum corrigam, idem est ac si requireres, ut ipse me corrigerem: idem enim dicimus, idem sapimus; sed ego breviter, quod semper soleo, tu copiosius: ego simpliciter, tu multis testimoniorum et pationum argumentis instructus ad scribendum accessisti. Vale, et
 
.^7 me,ut coepisti, amare perge; teque me amari magnique fieri non dubites. Capuae die 15 lan. 1604. R. D. T. voluti frater addictissimus Rob. Card. Bellarminus.
 
F. B . 5, f.53. Minute autogr. Au bas: D.Stephanus Decanus Hannetensis . Fuligatti, Epp. famil. XXXIV, sans nom de destinataire.
 

Revision as of 11:49, 3 April 2017

This page has been proofread

Admodum Reverende et Eruditissime Domine Decane. Accepi literas tuas, et scriptum alligatum: literae spirant humilitatem, scriptum redolet sapientiam non vulgarem: singula per se magna, sed omnino simul maxima sunt: plerumque enim vel scientia inflat, vel humilitas rudis est. Ago ingentes gratias Deo primum, quod te talem dono suo fecerit, deinde etiam tibi, quod non solum mihi innotescere, sed etiam scriptum meum protegere volueris. Perlegi lucubrationem tuam eadem, qua mihi allata est, die, et uno spirita avidissime totam perlegi. Miratus sum conspirationem ingenii tui in eumdem omnino sensum animi mei. Neque dubito alios etiam conspiraiuros fuisse, si eodem candore animi, addo etiam eadem soliditate doctrinae praediti scriptum meum legissent: saepe enim livor in transversum homines agit, et saepe fit, ut qui gloriam aliunde non possunt assequi, detrahendo viris, qui alicuius nominis esse videntur, gloriam quaerant. Quod vero requiris a me, ut scriptum tuum corrigam, idem est ac si requireres, ut ipse me corrigerem: idem enim dicimus, idem sapimus; sed ego breviter, quod semper soleo, tu copiosius: ego simpliciter, tu multis testimoniorum et pationum argumentis instructus ad scribendum accessisti. Vale, et me, ut coepisti, amare perge; teque me amari magnique fieri non dubites. Capuae die 15 Ian. 1604.
R.D.T.
veluti frater addictissimus
Rob. Card. Bellarminus.