Page:EBC 1602 0208.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Beatissime Pater. Cosmas Vachius natione Danus, Serenissimi Ducis Bavaria e Consiliarius, ante annos decem ex ipsis haereticorum libris deprehensa speciosi dogmatis falsitate se, Dei aspirante gratia , ad cath olicam fidem convertit . Conversus autem dedit operam aliis quoque pariter seductis librorum haereticorum contrarietates et imposturas detegere atque ea ratione viam veritatis ostendere, cujus rei causa facultatem obtinuit libros prohibitos habendi et legendi a Nuncio Apos olico in Helvetiis, dum sub ejus districtu viveret. Nunc autem cum Monachii apud Serenissimum Bavariae Ducem maneat, ea facultate uti neque vult , neque potest, nisi a Sanctitate vestra confirmetur. Quod quidem humiliter ac supplex petit, ut suis propinquis et popularibus adhuc in tenebris versantibus, pro talento sibi a Deo donato, prodesse possit. Informationem de vita et doctrina ipsius P? Gregorius de Valentia, qui eum intime novit, dare poterit.