This page has been proofread
numeris absolutum. Accipe igitur meum hoc minusculum, tuis non alienum studiis, nec tuae indecens sapientiae: quod equidem spero futurum tibi, vel eo nomine, periucundum, quod divino sacrarum studio usuque comparatum, et ex variis atque eruditis amoenisque divinarum rerum commentationibus et dissertationibus concinnatum est.