Page:EBC 1601 0142.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:27, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 142 Le P.Benoit Pereyra au card.Bellarmin 142 Rome, 1601. / Qui te noverunt, Illustrissime Cardinalis, ( quis autem...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

142

Le P.Benoit Pereyra au card.Bellarmin

142

Rome, 1601.

/ Qui te noverunt, Illustrissime Cardinalis, ( quis autem doctorum hominum te non novit?) qu�d meum hoc volumen Selectarum Disputationum in Sacram Scripturam, tibi potissim�m dicaverim, valde,ut spe ro, consilium et animum meum approbabunt. Talia nimir�m sunt literaria haec munera, praesertim vero ex abditis graviorum sanctiorumque disciplinarum thesauris deprompta, ut ea maxim� viris piota te ac sapientia praecellentibus offerri deceat; sin autem quibuslibet promiscui deferantur, et gratiam pendant, atque eius qui dedit, aut vecordiam, aut vanitatem infament. Ego de tuis egregiis virtutibus multa et praeclara, quae dici ver� possent, hic sciens et volens tacebo: non enim brevis epistola capit dignum rerum tuarum encomium; sim�lque gratificar! tibi cupio, qui humanarum laudum, si quis alius, nequaqu�m cupidus, lucem ipsam virtutis et sapientiae amas et sequeris: umbram eius, laudem et famam et gloriam minim� curans. Unum mod� dicam, cuius ipse multis annis spectator fui: Vitam egisti in Societate nostra per annos quadraginta, plan� inculpabilem; quin etiam multarum insignium virtutum, praecipu� au tem pietatis et continentiae documentis exemplisque laudabilem. Assumptus poste� es (nulla san� ambitiosa tua cupiditate^) ad Cardinalatum, in quo ita vivis, ut eum te non cupivisse,facil� nobis persuadeas. Excellentem porr� doctrinam tuam, et noverunt omnes, tu�que doctrina scripta testantur: quorum lectio, incertum,utAlior sit,an iucundior. In his laudant alii, merit�que laudant, singularem quandam perspicuitatem orationis et aptissimum ordinem dispositionis, multitudinem item roburque argumentorum, miramque tam sacrae qu�m profanae eruditionis varietatem et copiam. Ego super om nia laudo exactam omnium Catholicorum dogmatum tractationem et universae doctrinae dogmaticae, factum � te tanqu�m unum quoddam cor pus, suis ex omnibus quasi membris pulchr� coagmentatum, omnibus-