Difference between revisions of "Page:EBC 1600 07 22 0106.pdf/1"

From GATE
(Proofread)
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
[[Category:EBC_Proofread]][[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Proofread]][[Category:EBC_Letters]]
Literae R. Vestrae, per D. Ericum Falk datae (alias enim non vidi) merito gratae mihi et iucundae fuerunt. Eas quidem ipse dudum praeoccupassem, nisi,tenuitatis meae memor, in iustiorem scribendi occasionem differendum existimassem nunc autem adeo humaniter
+
Literae R. Vestrae, per D. Ericum Falk datae (alias enim non vidi) merito gratae mihi et iucundae fuerunt. Eas quidem ipse dudum praeoccupassem, nisi, tenuitatis meae memor, in iustiorem scribendi occasionem differendum existimassem nunc autem adeo humaniter
invitatus, idque in causa admodum pia, non amplius cunctandum censui. Maluissem tamen in consiliis tantorum virorum explicandis, pr� Dei gloria, vitam ipsam exponere, quam in re tanti momenti mea suggerere. Verum quoniam ita placuit, ut vel errore meo salutaris alicuius consilii occasionem praebeam, libens obsequar, atque quod mihi ad hanc rem occurrit, libere exponam. Ad religionis causam apud Danos et Norvegos hoc tempore difficilis patet accessus, tum quod haeresis altissimas ac diuturnas radices egerit, tum quod ex eadem magnus ad Regni Proceres questue redeat; multique qui eam parati sunt propugnare inveniantur. Interim tota res Rege et Senatu pendet, quibus reliqui omnes obediunt; ut ob id, quo aliquando firma religionis fundamenta in illis regnis locentur, ante omnia cum Rege et Senatu agendum esse censeam: tum etiam ne, si animadverterint secreta cum populo agi, aliud,quod semper timent, agi auspicati, omnem aditum praecludant. Cum Rege et Senatu aperte rem ordiri, non minus difficile fuerit quod ab ineunte aetate, ex calumniis haereticorum, adeo acerbum odium religionis catholicae imbiberint, ut nihil neque pietate, neque sana mente, hac ipsa alienius esse existiment. Quae opinio nisi iisdemeruatur, nullo pacto ut secum de religione agatur, admissuri videntur, nisi ea auctoritate illis actio offeratur, ut eam sine suo periculo detrectare non possint; cuius modum necdum video. Insinuatione proinde viam tentandam arbitror, ut, velut aliud agendo, scripto aliq�o ad Maiorum suorum religionem instituantur, idque tam latina quam vernacula eorum lingua, ne docti, dum vulgari lingua scriptu
+
invitatus, idque in causa admodum pia, non amplius cunctandum censui. Maluissem tamen in consiliis tantorum virorum explicandis, pro Dei gloria, vitam ipsam exponere, quam in re tanti momenti mea suggerere. Verum quoniam ita placuit, ut vel errore meo salutaris alicuius consilii occasionem praebeam, libens obsequar, atque quod mihi ad hanc rem occurrit, libere exponam.<lb/>
 +
Ad religionis causam apud Danos et Norvegos hoc tempore difficilis patet accessus, tum quod haeresis altissimas ac diuturnas radices egerit, tum quod ex eadem magnus ad Regni Proceres questue redeat; multique qui eam parati sunt propugnare inveniantur. Interim tota res a Rege et Senatu pendet, quibus reliqui omnes obediunt; ut ob id, quo aliquando firma religionis fundamenta in illis regnis locentur, ante omnia cum Rege et Senatu agendum esse censeam: tum etiam ne, si animadverterint secreta cum populo agi, aliud, quod semper timent, agi auspicati, omnem aditum praecludant.<lb/>
 +
Cum Rege et Senatu aperte rem ordiri, non minus difficile fuerit quod ab ineunte aetate, ex calumniis haereticorum, adeo acerbum odium religionis catholicae imbiberint, ut nihil neque a pietate, neque a sana mente, hac ipsa alienius esse existiment. Quae opinioni si iisdemeruatur, nullo pacto ut secum de religione agatur, admissuri videntur, nisi ea auctoritate illis actio offeratur, ut eam sine suo periculo detrectare non possint; cuius modum necdum video. Insinuatione proinde viam tentandam arbitror, ut, velut aliud agendo, scripto aliquo ad Maiorum suorum religionem instituantur, idque tam latina quam vernacula eorum lingua, ne docti, dum vulgari lingua scriptu
 
<pb/>
 
<pb/>

Revision as of 10:44, 24 March 2017

This page has been proofread

Literae R. Vestrae, per D. Ericum Falk datae (alias enim non vidi) merito gratae mihi et iucundae fuerunt. Eas quidem ipse dudum praeoccupassem, nisi, tenuitatis meae memor, in iustiorem scribendi occasionem differendum existimassem nunc autem adeo humaniter invitatus, idque in causa admodum pia, non amplius cunctandum censui. Maluissem tamen in consiliis tantorum virorum explicandis, pro Dei gloria, vitam ipsam exponere, quam in re tanti momenti mea suggerere. Verum quoniam ita placuit, ut vel errore meo salutaris alicuius consilii occasionem praebeam, libens obsequar, atque quod mihi ad hanc rem occurrit, libere exponam.
Ad religionis causam apud Danos et Norvegos hoc tempore difficilis patet accessus, tum quod haeresis altissimas ac diuturnas radices egerit, tum quod ex eadem magnus ad Regni Proceres questue redeat; multique qui eam parati sunt propugnare inveniantur. Interim tota res a Rege et Senatu pendet, quibus reliqui omnes obediunt; ut ob id, quo aliquando firma religionis fundamenta in illis regnis locentur, ante omnia cum Rege et Senatu agendum esse censeam: tum etiam ne, si animadverterint secreta cum populo agi, aliud, quod semper timent, agi auspicati, omnem aditum praecludant.
Cum Rege et Senatu aperte rem ordiri, non minus difficile fuerit quod ab ineunte aetate, ex calumniis haereticorum, adeo acerbum odium religionis catholicae imbiberint, ut nihil neque a pietate, neque a sana mente, hac ipsa alienius esse existiment. Quae opinioni si iisdemeruatur, nullo pacto ut secum de religione agatur, admissuri videntur, nisi ea auctoritate illis actio offeratur, ut eam sine suo periculo detrectare non possint; cuius modum necdum video. Insinuatione proinde viam tentandam arbitror, ut, velut aliud agendo, scripto aliquo ad Maiorum suorum religionem instituantur, idque tam latina quam vernacula eorum lingua, ne docti, dum vulgari lingua scriptu
---page break---