Page:EBC 1600 07 0108.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:27, 24 March 2017 by Benvenuti (talk | contribs) (Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Reverende Pater.
Distuli hucusque literis R. V. respondere, quod sperarem P.Franciscum Costerum brevi ad Vos rediturum: ut per eum literas meas acciperetis, per quem ego vestras acceperam. Sed quondam video negoc�a Procuratorum in Urbe tam lente progred�, ut periculdm sit, ne ante autumnum perdici possint; nolui commitere, ut me diutius huius offici! debitum premerei. Ago igitur gratias toti provinciae, quod et meos tenuissimos labores isthic ex obedi�n tia susceptos tam grata memoria prosequatur, et quod me ad Societatem nostram adiuvandam, quod alioquin Aultis nominibus facere cogor, pia cohortatione incitare voluerit. De congregatione genera li non cogenda decretum � Patribus procuratoribus communi consensu factum,atque � Summo Pontifica approbatum est. Itaque non est,quod in hac re amplius laboremus; quod superasi, ut nihil quod ad institutum Societatis portinai,immutetur, dabitur opera diligenter. Ego nihil magis in votis habeo, quam Societatem nostram florentissimam Omni genere virtutum^^t perfectionis cernere; et pr� mearum vi r i u m tenuitate contendam id efficere, ut officium meum non desideretur. Ergo provinciam vero istam ita sum affectus, ut par est� esse eum, qui totum septennium pene omnium patrum,et fratrum, qui tunc in ea degebant, benevolentiam,et gratiam sit expertus. Precor toti pro vinciae a Deo cop&osam gratiam, et me Reverentiae vestrae, et om n i um patrum,et fratrum precibus ex corde commendo. Romae.