Page:EBC 1600 06 01 0095.pdf/3

From GATE
Revision as of 16:26, 23 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

animo retinebo: nec solum vivo, sed vivo in ocubis Urbis, cum dignitate longe madore,quam voluissem: elegeram enim abiectus esse in do mo Dei mei; sed placuit ei, cui obtemperare necesse habeo, dicere mihi nil tale capienti,vel quaerenti, quin potius refugienti,et recusanti. Ascende superius. Sed nolo diutius abati benignitate Maiestatis tuae. Longius provectus sum scribendo,quam cogitaveram; sed id fecit ardens desiderium, quo vere teneor, ne rex tantae expectationis, tam excellentis ingenii, tam praeclarae indolis, ex catholicis parentibus natus, extra sinum Ecclesiae catholicae, id est extra sortem sanctorum,in die Domini reperiatur. Quod ad negotium attinet episcopi Vasionensis; nane quidem iustis de causis nihil obtineri ^ potuit; sed si Maiestas tua ad fidem catholicam propius accesserit; nihil erit tam arduum, quod de Summp Pontifice,et de nobis omnibus sibi polliceri non possit. Valeat Maiestas tua felicissime. Romae, die 1 lunii 1600.