Page:EBC 1600 01 01 0078.pdf/2

From GATE
Revision as of 11:37, 23 March 2017 by Benvenuti (talk | contribs)
This page has been proofread

quae in fide religioneque maiorum controversa, quaeque in dubium hodie a sectariis revocantur, vel ab inferis potius excitantur, publice cum viva voce pronunciasti, tum litterarum monumentis ad posterorum maximam utilitatem consignasti; ea methodo,^quam plurimi mirentur, pauci imitentur. Vivet, vivet opus illud aeternum, et canescet saeclis innumerabilibus. Quae cum ita sint, merito te pro domo Dei sic excubantem Clemens Vili Pont. Max. nuper, tametsi vehementer cum Societate honorem hunc defugeres, publico bono ad legit in purpuratorum Patrum Senatum, qui praestantissimorum ingeniorum, nobilitatisque flos est, ut, quod de Romania Senatoribus Cyneas desertissimus legatus Pyrrho regi olim dixisse fertur, singuli reges quidam esse videantur. Accipe igitur, Cardinalis amplissime, libens volensque hanc qualemcumque operam, Italiae, Urbisque navatam: et Franciscum Iacobi fratria filium qua soles humanitate, ac pietate homines exteros, ut complectare, etiam atque etiam oro, obtestorque. Vale. Antverpiae. Kal. Ian. Anni saecularis sacri