Page:EBC 1600-1601 0140.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:29, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 140 Bellarmin � Bonav.Hahn � Prague Rome, fin 1600 ou d�but 1601. 140 / Admodum illustris et Domine. Binas habe...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

140 Bellarmin � Bonav.Hahn � Prague Rome, fin 1600 ou d�but 1601.

140

/ Admodum illustris et Domine. Binas habeo literas � Domina-

tione tua ad me datas, sed unius et eiusdem argumenti. Egi nuper

cum Sanctissimo Domino nostro, sed jnihil certi referre potai.Quia

vero negocium hoc magna ex parte ad

Card. Gesualdum, nostri

Senatus Principem, pertinere cognovi, et mihi cum ilio maxima fami-

liaritas intercedi!, coepi cum ilio agere, et causam vestram totam,

id est,pensionem, aes alienum et Fraeposituram diligentissime com

mendare. Quod ad pensionem attinet, magna spe teneor eam super Epis*

copatum constituendam et stabiliendam antequam confirmatio electi

Episcopi expediatur. De aere alieno dissolvendo sumptibus Ecclesi-

ae, nisi certo demonstretur aes illud alienum conflatum propter Ec-

clesiam, non audeo aliquid polliceri. De praepositura res facilli-

ma initio mihi Visa est, nunc autem video nunnullas interseri diffi-

cultates. Ego pr� mearum virium tenuitate non deero rem totam pro-

movere cum apud Sanctissimum Dominum nostrum, tum apud 111^�^ Cardinales Gesualdum et St� Georgi!. Compatior enim ex animo calamita-

tibus D. V. et si minus pr� voto res succedi!, imbecillitati meae,

non voluntati aut negligentiae adscribendum erit. Precor D. V.� Deo

Spiritus Sanati consolationem, meque precibus vestris commendo.Da-

tum Romae.

D. Bonaventurae Han. Pragam.

F. B. 5, fol.140. Brouillon autogr.