Difference between revisions of "Page:EBC 1599 11 20 0075.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
[[Category:EBC_Proofread]][[Category:EBC_Letters]]
+
[[Category:EBC Proofread]][[Category:EBC Pages]][[Category:EBC_Letters]]
 
Clarissime vir.<lb/>  
 
Clarissime vir.<lb/>  
 
Quod mihi purpuram gratularis, amplector benevolentiam, excuso
 
errorem: nihil enim, mihi crede, in hoc honoris grada experior allud, nisi periculosissimam solicitudinem. Adolescentem a te missum vere gemmulam esse, cam testimonium tuum, tum praesentia eius mihi facile persuasit. Et iam annulum aureum nactus eram, cui praeclaram illam gemmam aptissime illigarem; sed valde timui, ne repentinus quidam casus, qui bonum adolescentem in patriam revocabat, vel gemmam annulo, vel annulum gemmae invideret, et ipse in patria dum detrimentum rerum timet, detrimentum fidei patiatur. Caeterum re tota maturius considerata, per literas negotia domestica procuravit, et Illustrissimo mihique amicissimo Cardinali me auctore adhaesit. Vale, vir clarissime, meque tibi merito tuo addictissimum, ut facis, ama. Romae XI Calend. Decembris 1599.<lb/>
 
Amicus ex animo Robertus Card. Bellarminus.
 
Revision as of 15:55, 8 May 2019

This page has been proofread

Clarissime vir.
Quod mihi purpuram gratularis, amplector benevolentiam, excuso errorem: nihil enim, mihi crede, in hoc honoris grada experior allud, nisi periculosissimam solicitudinem. Adolescentem a te missum vere gemmulam esse, cam testimonium tuum, tum praesentia eius mihi facile persuasit. Et iam annulum aureum nactus eram, cui praeclaram illam gemmam aptissime illigarem; sed valde timui, ne repentinus quidam casus, qui bonum adolescentem in patriam revocabat, vel gemmam annulo, vel annulum gemmae invideret, et ipse in patria dum detrimentum rerum timet, detrimentum fidei patiatur. Caeterum re tota maturius considerata, per literas negotia domestica procuravit, et Illustrissimo mihique amicissimo Cardinali me auctore adhaesit. Vale, vir clarissime, meque tibi merito tuo addictissimum, ut facis, ama. Romae XI Calend. Decembris 1599.