Page:EBC 1599 06 21 0049.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

I = I =159^= L'archeveque de Gnesen � Bellarmin. Lovvitz, 21 juin 1599.

I=

/

111^^ et

Domine. Qui recte de virtute sentiunt christia-

naeque religioni cupiunt, sane illi singularem S. D. N. sapientiap

in iis potissimum viris ad senatum apostolicum deligendis merito di-

laudat, qui et integritate innocentiaque sua ad virtutem et sanctimo-

niam illustria exempla praebeant, et excellenti in omni genere doctri-

na, prudentia atque constantia, maximo christianae Reipublicae prae-

sidio esse possint. Quod quidem,diu multumque desideratum et expeti-

tum ab omnibus, si quando in Apostolica Sede praestitum fuit, nunc

certe sapientissimus ac meritorum aestimator aequissimus Pontifex,

lectis in senatum suum clarissimis doctrina institutoque vitae apos

tolica^ viris, Francisco primum Toleto, tum Cassare Baronie, tua de

inde Amplitudine adeo cumulate praestitit, ut non magis debita ves-

tris virtutibus meritisque praemia tribuisse, "" quam Romanam Eccle-

siam ornasse munivisseque videatur. Quamquam enim singuli in amplis

simo ilio ordine Patres insignium meritorum suorum laudibus non care-

ant, quae non modo tantae dignitatis splendorem exaequent, sed etiam

Summorum Pontificum � quibus delecti fuissent, iudicium et extimatio-

nem illustrent, in eorum tamen quos nominavi Apmlitudinis suae crea-

tione, sive divinorum donorum in vobis lucem, sive fructum laborum

vestrorum in Ecclesia Dei spectemus, hamd scio an tanto clarius haec

omnia cernantur, quanto splendidius sit summam ingenti,doctrinaeque

vim ac dicendi facultatem acerrime insectandis et confutandis haere-

sibus asserendaque et confirmanda catholica veritate, multo ante pur-

puram impendisse ad ipsosque christiani nominis terminos, editis locu-

lentissimis monumentis laudabiliter protulisse. Piane, ut iudicium

sit difficile, vos ne Purpuram sacram, am vos Purpura sacra ornaverit,

vobis ne Max. Pontifex ob acceptum honorem, an ob delatu^ vos illi

debeatis. Utcumque tamen sit, censeo equidem, et censeo gravissimo

S. D. N.

Consilio, iudicio et authoritategratiam habendam,ves-

trum^ue obsequium plenissimum pietatis et religionis summopere com-

mendandum. Universae itaque Ecclesiae hunc ^Amplitudinis suae hono

rem, summo cumgaudio gratular, et mihi ipsigaudeo, quod in Societate

lesu, quam ego unice complector, aedificatoque et fundato Calissii

in dioecesi m^^ collegio orno augeoque, ita video animatum Pontificem

j y Maximum, ut non satis sibi visus sit christianae Reipublicae magnis

suis etcelebribus meritis consuluisse, nisi praestantissimos eo in

ordine viros, honorum contemptum fugamque professos, in amp^�issimum

senatus sui concilium, etiam invitos adscriberet. Tuae vero Amplitu

dini si gratular, vereor ne hominis eius amantissimi officium videar