I =43
I =1599= 41 Bellarmin au Cardinal Baronius. Rome mai ou j%uin 1599
I = 41
/
111,^me et
Domine
In superioribus iubilaeis, si recte memini, tres bullae fieri
solebant, una indictionis iubilaei, altera suspensionis indulgentia-
ru^^ tertia facultatum absolvendi e casibus reservatis et censuris
et vota commutandi, aut etia^ in eis dispensandi. Haec tertia bulla
nunc desideratur. Ex quo fit ut hic iubilaeus, in quo dicuntur aperi-
ri thesauri ecclesiae, et liberalissime effundi dona spiritualia, plus
habeat laboris et minus utilitatis, quam ordinarli iubilaei, qui ex
tra hunc annum concedi solent. In illis enim iubilaeis potest unus-
quisque in sua civitate visitando unam aut alteram ecclesiam luerari
indulgentiam plenariam, aligere confessarium ex approbatis, et ab eo
absolvi a casibus reservatis,etc. Neque satis provisu^ esse videtur
ex eo quod Poenitentiariis Sanati Retri, Sanati Ioannis et Sanctae
Marine Maioris concessae sunt ali^^!quae extraordinariae faaultates.
Nam neque id notum est vulgo, neque possunt Poenitentiarii tot milli-
bus hominum satisfacere. Itaque optimum esset, si R. V. 111^^ aliquid
huiusmmdi Sanctissimo D. N. suggereret. Ill^^e
humillimus servus Rob. Card. Bellarmlnus.