Difference between revisions of "Page:EBC 1599 05 0037.pdf/1"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(2 intermediate revisions by one other user not shown)
Page statusPage status
-
Proofread
+
Validated
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
[[Category:EBC_Proofread]][[Category:EBC_Letters]]
+
[[Category:EBC_Validated]][[Category:EBC_Letters]][[Category:EBC_Pages]]
... Delectavit etiam mirum in modum humilitas, quae in tota illa tua epistola elucet, virtutum omnium quae in christiana pietate continentur, fundamentum. Hanc exprimis tu Cardinalis optime, Vir Dei, in tua gratissima et suavissima epistola illis verbis: "Quid hoc est? verene Robertus Bellarminus Jesuita, alumnus clientulus, servulus amplissimi Cardinalis Veronensis, aedes domini sui nunc inhabitat?" Miraris, serve Dei, qui nobilem Jesuitarum Religionem annis multis ornasti, qui multiplicem et egregiam doctrinam pulcherrimis tuis libris ostendisti, qui multis erroribus Ecclesiam Dei in exteris provinciis purgasti, qui magnam in Ecclesia Dei pietatis et doctrinae famam es consequutus, quod tibi delati sunt illi honores qui doctissimis viris et praestantissimis virtutibus praeditis debentur? Nimirum humilitas tua admirationem hujusmodi peperit. "Quid hoc est?" Hoc est praemium virtutis tuae; hoc testimonium excellentis doctrinae tuae; hoc indicium judicii Clementis Octavi Chrsti Vicarii; hoc ornamentum Sacri Collegii; haec excitatio ad labores omnes perferendos pro instruendo populo Dei; haec bonorum virorum virtutum amantium laetitia. Nominas te alumnum, ciientem, et servulum Veronensis Cardinalis, qui doctrinam tuam novit optime, et est admiratus; qui judicium acerrimum tuum semper maximi fecit; qui quaecunque scripsit, ut non ignoras, tibi legenda et corrigenda tradidit...<lb/>
+
<gap/> Delectavit etiam mirum in modum humilitas, quae in tota illa tua epistola elucet, virtutum omnium quae in christiana pietate continentur, fundamentum. Hanc exprimis tu Cardinalis optime, Vir Dei, in tua gratissima et suavissima epistola illis verbis:<ref>Reference to [[Index:EBC 1599 05 01 0036.pdf|EBC 1599 05 01 0036]].</ref> "Quid hoc est? verene Robertus Bellarminus Jesuita, alumnus clientulus, servulus amplissimi Cardinalis Veronensis, aedes domini sui nunc inhabitat?" Miraris, serve Dei, qui nobilem Jesuitarum Religionem annis multis ornasti, qui multiplicem et egregiam doctrinam pulcherrimis tuis libris ostendisti, qui multis erroribus Ecclesiam Dei in exteris provinciis purgasti, qui magnam in Ecclesia Dei pietatis et doctrinae famam es consequutus, quod tibi delati sunt illi honores qui doctissimis viris et praestantissimis virtutibus praeditis debentur? Nimirum humilitas tua admirationem huiusmodi peperit. "Quid hoc est?" Hoc est praemium virtutis tuae; hoc testimonium excellentis doctrinae tuae; hoc indicium iudicii Clementis Octavi Christi Vicarii; hoc ornamentum Sacri Collegii; haec excitatio ad labores omnes perferendos pro instruendo populo Dei; haec bonorum virorum virtutum amantium laetitia. Nominas te alumnum, clientem, et servulum Veronensis Cardinalis, qui doctrinam tuam novit optime, et est admiratus; qui iudicium acerrimum tuum semper maximi fecit; qui quaecunque scripsit, ut non ignoras, tibi legenda et corrigenda tradidit <gap/>
Fragment rapporte par de card. Pierre Valier. Summarium p.89 s. Bartoli, Vita, l.II, c.V, p.l55.
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 12:18, 6 May 2020

This page has been validated

Delectavit etiam mirum in modum humilitas, quae in tota illa tua epistola elucet, virtutum omnium quae in christiana pietate continentur, fundamentum. Hanc exprimis tu Cardinalis optime, Vir Dei, in tua gratissima et suavissima epistola illis verbis:[1] "Quid hoc est? verene Robertus Bellarminus Jesuita, alumnus clientulus, servulus amplissimi Cardinalis Veronensis, aedes domini sui nunc inhabitat?" Miraris, serve Dei, qui nobilem Jesuitarum Religionem annis multis ornasti, qui multiplicem et egregiam doctrinam pulcherrimis tuis libris ostendisti, qui multis erroribus Ecclesiam Dei in exteris provinciis purgasti, qui magnam in Ecclesia Dei pietatis et doctrinae famam es consequutus, quod tibi delati sunt illi honores qui doctissimis viris et praestantissimis virtutibus praeditis debentur? Nimirum humilitas tua admirationem huiusmodi peperit. "Quid hoc est?" Hoc est praemium virtutis tuae; hoc testimonium excellentis doctrinae tuae; hoc indicium iudicii Clementis Octavi Christi Vicarii; hoc ornamentum Sacri Collegii; haec excitatio ad labores omnes perferendos pro instruendo populo Dei; haec bonorum virorum virtutum amantium laetitia. Nominas te alumnum, clientem, et servulum Veronensis Cardinalis, qui doctrinam tuam novit optime, et est admiratus; qui iudicium acerrimum tuum semper maximi fecit; qui quaecunque scripsit, ut non ignoras, tibi legenda et corrigenda tradidit

  1. Reference to EBC 1599 05 01 0036.