Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/98

From GATE
Revision as of 23:19, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " faciat Longobardorum Italiam inuadentium, quae inuasio diu post mortem S. Ambrosii contigit. <br> De S. Philastrio Brixiensi – (380) <br> Sanctus Philastrius episcopus...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



faciat Longobardorum Italiam inuadentium, quae inuasio diu post mortem S. Ambrosii contigit.


De S. Philastrio Brixiensi – (380)

Sanctus Philastrius episcopus Brixiae, tempore S. Ambrosii vixit, ut S. Augus- tinus testatur initio libri de haeresibus ad quod vult Deus; scripsit librum de haeresibus usque ad sua tempora; qui liber extat in Bibliotheca S. Patrum se- cundo edita, tomo 4. Sed illud est obseruandum, multa a Philastrio inter hae- reses numerari, quae vere haereses non sunt; proinde cum prudentia legendus est. Quod autem in haeresi 63, meminit anni Dom. 430 < *** > est typographo- rum, nam ad eum annum hic auctor non peruenit.


De Idacio Claro – (380)

Idacius siue Ithacius Clarus episcopus Hispanus, de quo multa Sulpitius in his- toria sacra, eumde Priscilliano agit, scripsit libros tres aduersus Varimandum Arianum, qui extant in Bibliotheca S. patrum tomo 4. edit. 2; scripsit etiam Apologeticum aduersus Priscilliani haereses, teste Isidoro de viris illustri- bus cp. 15 quem librum extare non puto. Vixit circa annum Dom. 380 & in eo reprehensus, & punitus ab episcopis fuit, quod Priscillianum, apud secula- res Iudices accusauerit, & occidi curauerat.


De S. Gregorio Nysseno – (380)

Sanctus Gregorius Nyssenus episcopus, S. Basilii frater, viuebat adhuc & scri- bebat anno 14 Theodosii, teste S. Hieronymo lib. de Script. Eccles. Interfuit Concilio primo Constantinopolitano & scripsit Symbolum fidei in ea Synodo editum, ut refer Nicephorus lib. 12 hist. cap. 13.

Eius opera ex editione Basileensi anni 1562 haec sunt:
Epistola de nomine Christiani.
De oratione Dominica, lib. 2.
De octo beatitudinibus in cap. 5 Ma􏰁h. 1.
Sermones de Natiuitate.
De S. Stephano.
In sextum psalmus.
De octaua.
De Pascha.
De Christi Assumptione.