Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/37

From GATE
Revision as of 12:07, 12 June 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Testamenti veteri

p. 19



[32.] De auctore librorum machabaeorum – 3860

Libri Machabaeorum ultimi sunt inter sacros libros Testamenti veteris: sunt autem duo libri (nam duo alii inter apocryphos numerantur) quorum prior continet res gestas Matathiae & trium filiorum eius, Iudae Machabaei, Ionathae & Simonis, ab anno mundi 3822 usque ad annum 3856. Huius libri ignoratur auctor, sed credibile est auctorem fuisse Ioannem Hircanum, filium Simonis, qui rebus omnibus interfuit & fuit sumus sacerdos post patrem suum Simonem, & habuit vitam diuturnam & pacificam in principatu annorum triginta & unius, & fuit non solum sacerdos & princeps, sed etiam propheta, ut scribit Iosephus lib. 13 antiquitatum cap. 26. Posterioris libri Machabaeorum, qui continet historiam eandem, sed paulo altius incipit & narrat martyrium insigne Eleazari & septem puerorum Machabaeorum & matris ipsorum, auctor fuit Iason Cyrenaeus, qui libris quinque omnem hanc historiam comprehendit, quorum librorum epitomen solum habemus, ut dicitur lib. 2 Machabaeorum cap. 2. Hos libros, quicquid haeretici obstrepant, ut vere canonicos habet ecclesia, ut perspicuum est ex concilio tertio Carthaginense & Tridentino, ex epististola Innocentii I ad Exuperium, & Gelasio in Decreto de scripturis sacris, ex sancto Cypriano lib. 1 epistolarum 3 ad Cornelium, & sancto Augustino lib. 18 de ciuitate Dei cap. 36 & lib. 2 contra Gaudentium cap. 23. Praeter hos libros sacros enumerat sanctus Athanasius in Synopsi aliquot libros apocryphos qui non extant.


[33.] De Philone Hebraeo – 4024

Philo Hebraeus, vir omnium consensu doctissimus, floruit sub Caio imperatore, ad quem etiam legatione functus est pro gente sua. Hic ponitur a sancto Hieronymo inter scriptores ecclesiasticos, quia scripsit in laudem christianorum, qui sub sancto Marco euangelista in Aegypto religiosissime viuebant. Et praeterea iure numeratur inter scriptores ecclesiasticos testamenti veteris, quoniam scripturas diuinas Testamenti veteris primus exposuit. Scripsit plura quorum catalogum refert Eusebius lib. 2 hist. cap. 17, sed non omnia extant. Eius opera ex editione Basileensi anni 1561 haec sunt:
De mundi opificio, lib. 1.
De allegoriis legis, 2.
De cherubim, 1.
De sacrificiis Abel & Cain, 1.
Quod deterius potiori insidietur, 1.
De agricultua, 1.
De plantatione Noe, 1.