Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/263

From GATE
Revision as of 08:45, 18 September 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1400 ad 1500

p. 245



[376.] De Ioanne Eckio

Ioannes Eckius, natione Sueuus, viuebat anno 1500 & ex primis fuit, qui haeresiarchae Luthero & coram disputando & scriptis libris strenue se opposuit.
Scripsit Enchiridion in quo controuersias fere omnes breuiter & dilucide comprehendit.
Scripsit etiam seorsim De sacrificio Missae libros duos.
Et deinde iterum alios tres.
Item De primatu S. Petri.
De poenitentia & virtutibus poenitentiae annexis.
Item Postillas, siue Homilias de tempore & de Sanctis.
Scripsit quoque multa philosophica in libros 8 Physicorum.
In libros De caelo.
In libros De generatione.
In Meteora.
In libros De Anima & alia.


[377.] De Conrado Koellin – 1500

Conradus Koellin, Germanus, ordinis Praedicatorum, viuebat anno 1500 & obiit senex anno 1536.
Scripsit egregie In primam secundae S. Thomae.
Scripsit etiam Quodlibeta multa; & praeterea opus inscriptum Euersio Lutherani Epithalamii 4 libris comprehensum.


[378.] De Francisco Titelmano – 1500

Franciscus Titelmanus, Belga, ordinis Minorum, vir sanctus & doctus, cuius omnia scripta, etiam philosophica, miram pietatem spirant, viuebat anno 1500 & scripsit Apologeticum pro editione vulgata scripturae & simul Collationem super epistolam ad Romanos contra Iacobum Fabrum & Desiderium Erasmum, adhuc viuentes, quae excusa sunt Antuerpiae anno 1529. Scripsit in Psalmos, in Cantica, in prima capita Iob & alia, quae notissima sunt.


[379.] De Ioanne Roffense – 1500

Ioannes Fischerus, natione Anglus, episcopus Roffensis, ac postea S. R. E. cardinalis & quod longe gloriosius est, martyr Christi, occisus Henrici octaui regis Anglorum iussu anno Domini 1535 iam