Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/255

From GATE
Revision as of 11:10, 14 September 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1400 ad 1500

p. 237



[341.] De Ambrosio Camaldulensi – 1480

Ambrosius Camaldulensis, Florentinus, abbas generalis ordinis sui, vir fuit doctus & prudens & obiit anno 1490.
Scripsit Tractatum de Spiritu sancto.
Item De sacramento corporis Christi.
Item orationes, quarum unam Graeco idiomate habuit Ferrariae coram imperatore Graeco & episcopis Graecis.
Scripsit etiam epistolas multas.
Et Vitas S. Eugeniae virginis & martyris. Necnon Proti & Iacinthi martyrum.
Vertit autem ex lingua Graeca in Latinam librum S. Basilii De virginitate.
Vitam S. Ioannis Chrysostomi.
Et Homilias eiusdem in Ma􏰁tthaeum.
Item libros S. Dionysii Areopagitae.
Et alia non pauca.


[342.] De Pacifico – 1480

Pacificus ordinis Minorum, vixit circa annum 1480. Scripsit Summam casuum conscientiae, quae Pacifica nominatur, ea Summa ex Latino idiomate in Italicum conuersa edita fuit Venetiis anno 1574 & 1580.


[343.] De Angelo Clauasio – 1480

Angelus a Clauasiio, Ligur, ordinis Minorum, scripsit Summam casuum conscientiae, quae Angelica dicitur. Vixit circa annum Domini 1480.


[344.] De Baptista Trouamala – 1483

Baptista Trouamala ordinis Minorum eodem tempore scripsit Louanii Summam casuum conscientiae, quae dicitur Rosella.


[345.] De Vuernero Vesphalo – 1484

Vvernerus Vesphalus scripsit Fasciculum temporum ab initio mundi usque ad annum 1484. Continuauit hoc opus Ioannes Linturius usque ad annum 1514.