Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/255

From GATE
Revision as of 11:15, 12 September 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1400 ad 1500

p. 237



[341.] De Ambrosio Camaldulensi – 1480

Ambrosius Camaldulensis, Florentinus, abbas generalis ordinis sui, vir fuit doctus & prudens & obiit anno 1490.
Scripsit Tractatum de Spiritu sancto.
Item de sacramento corporis Christi.
Item orationes, quarum unam Graeco idomate habuit Ferrariae coram Imperatore Graeco & episcopis Graecis.
Scripsit etiam epistolas multas.
Et vitas S. Eugeniae virginis & martyris. Necnon Proi & Iacinthi martyrum.
Vertit autem ex lingua Graeca in Latinam librum S. Basilii de virginitate.
Vitam S. Ioannis Chrysostomi.
Et homilias eiusdem in Ma􏰁tthaeum.
Item libros S. Dionysii Areopagitae.
Et alia non pauca.


[342.] De Pacifico – 1480

Pacificus ordinis Minorum, vixit circa annum 1480 Scripsit summam casuum conscientiae, quae Pacifica nominatur, ea summa ex Latino idiomate in Italicum conuersa edita fuit Venetiis anno 1574 & 1580.


[343.] De Angelo Clauasio – 1480

Angelus a Clauasiio, Ligur, ordinis Minorum, scripsit summam Casuum conscientiae, quae Angelica dicitur. Vixit circa annum Dom. 1480.


[344.] De Baptista Trouamala – 1483

Baptista Trouamala ordinis Minorum eodem tempore scripsit Louanii summam casuum conscientiae, quae dicitur Rosella.


[345.] De Vernero Vesphalo – 1484

Vernerus Vesphalus scripsit Fasciculum temporum ab initio mundi usque ad annum 1484 continuauit hoc opus Ioannes Linturius usque ad annum 1514.