Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/226

From GATE
Revision as of 22:08, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " sua vulgari, multa opera, quorum aliqua versa sunt in linguam Latinam, ut Ars magna & parua. Hunc Raymundum eimericus in directorio Inquisitorum, scri- bit accusatum fuisse...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



sua vulgari, multa opera, quorum aliqua versa sunt in linguam Latinam, ut Ars magna & parua. Hunc Raymundum eimericus in directorio Inquisitorum, scri- bit accusatum fuisse ad Gregorium XI papam, vel potius accusata fuisse scrip- ta eius, quod continent plusquam trecentos errores & Bernardus de Lu􏰀em- burgo Raymundum hunc ponit in Catalogo haereticorum. Contra autem non desunt, qui eundem Raymundum colant, ut S. Martyrem & vocent Doctorem illuminatum, & scripta eius orthodoxa esse confirment, de que re editus est li- ber anno 1604, cum hac inscriptione »Sententia definitiua in fauorem Lullianae doctrinae iuris ordine & Apostolica auctoritate lata & in veritatis triumphum, inque gloriosae vindicationis memoriam, denuo impressa, & principalibus res- criptis munita«. Quid in hac controuersia tenendum sit, nondum videtur esse definitum ab apostolica sede, cum tam directorium Eimerici, quam liber illi oppositus, publice & sine prohibitione legatur.


De Richardo de media Villa – 1290

Richardus de media Villa, natione Anglus, ordinis S. Francisci, scripsit in libros quatuor Sententiarum dilucida Commentaria, in quibus S. Thomae doctrinam imitari visus est.
Scripsit etiam in quatuor euangelia & in regulam Fratrum minorum, & contra petrum Ioannem librum unum. Dicitur etiam scripsisse de conceptione b. Vir- ginis & in epistolas S. Pauli & de ordine iudiciorum, quod an ita sit, non mihi constat.


De Henrico Gandauensi – 1290

Henricus a Gandauo natione Belga archidiaconus Tornacensis, vir doctissi- mus, scripsit egregium opus Quodlibetorum. Item summam quaestionum or- dinariarum. Item de virginitate & poenitentia. Denique etiam Commentaria in libros Physicorum & Metaphysicorum Aristotelis. Dicitur etiam scripsisse librum De viris illustribus. Obiit anno Domini 1293.


De Ioanne Parisiensi – 1296

Ioannes Parisiensis ordinis Praedicatorum, claruit circa annum 1296. Scripsit in quatuor libros Sententiarum & Quodlibeta varia, sed praecipue De potestate regia |7 papali; & quoniam incidit in tempora turbulenta ob discordiam inter Bonifacium VIII pontificem & Philippum Pulchrum regem Gallorum & ipse Parisiis agebat & docebat, videtur propensior fuisse erga Regem, quam erga pntificem.