Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/226

From GATE
Revision as of 14:29, 30 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 208



sua vulgari, multa opera, quorum aliqua versa sunt in linguam Latinam, ut Ars magna & parua. Hunc Raymundum Eimericus in Directorio inquisitorum scribit accusatum fuisse ad Gregorium XI papam, vel potius accusata fuisse scripta eius, quod continent plusquam trecentos errores & Bernardus de Lutz􏰀emburgo Raymundum hunc ponit in Catalogo haereticorum. Contra autem non desunt, qui eundem Raymundum colant, ut S. Martyrem & vocent doctorem illuminatum, & scripta eius orthodoxa esse confirment, de que re editus est liber anno 1604 cum hac inscriptione: »Sententia definitiua in fauorem Lullianae doctrinae iuris ordine & apostolica auctoritate lata & in veritatis triumphum, inque gloriosae vindicationis memoriam, denuo impressa & principalibus rescriptis munita«. Quid in hac controuersia tenendum sit, nondum videtur esse definitum ab apostolica sede, cum tam directorium Eimerici, quam liber illi oppositus, publice & sine prohibitione legatur.


[354.] De Richardo de media Villa – 1290

Richardus de media Villa, natione Anglus, ordinis S. Francisci, scripsit In libros quatuor Sententiarum dilucida commentaria, in quibus S. Thomae doctrinam imitari visus est.
Scripsit etiam In quatuor euangelia & In regulam Fratrum minorum, & Contra Petrum Ioannem librum unum. Dicitur etiam scripsisse De conceptione B. Virginis & In epistolas S. Pauli & De ordine iudiciorum, quod an ita sit, non mihi constat.


[355.] De Henrico Gandauensi – 1290

Henricus a Gandauo natione Belga archidiaconus Tornacensis, vir doctissimus, scripsit egregium opus Quodlibetorum. Item Summam quaestionum ordinariarum. Item De virginitate & poenitentia. Denique etiam Commentaria in libros Physicorum & Metaphysicorum Aristotelis. Dicitur etiam scripsisse librum De viris illustribus. Obiit anno Domini 1293.


[356.] De Ioanne Parisiensi – 1296

Ioannes Parisiensis ordinis Praedicatorum, claruit circa annum 1296. Scripsit In quatuor libros Sententiarum & Quodlibeta varia, sed praecipue De potestate regia & papali & quoniam incidit in tempora turbulenta ob discordiam inter Bonifacium VIII pontificem & Philippum Pulchrum regem Gallorum & ipse Parisiis agebat & docebat. Videtur propensior fuisse erga regem, quam erga pontificem.