Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/226"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 6: Line 6:

[354.]

De Richardo de media Villa – 1290

De Richardo de media Villa – 1290

Line 15: Line 16:

[355.]

De Henrico Gandauensi – 1290

De Henrico Gandauensi – 1290

Line 22: Line 24:

[356.]

De Ioanne Parisiensi – 1296

De Ioanne Parisiensi – 1296

Revision as of 11:20, 30 August 2020

This page has not been proofread

De scriptoribus ecclesiasticis

p. 208

sua vulgari, multa opera, quorum aliqua versa sunt in linguam Latinam, ut Ars magna & parua. Hunc Raymundum eimericus in directorio Inquisitorum, scribit accusatum fuisse ad Gregorium XI papam, vel potius accusata fuisse scripta eius, quod continent plusquam trecentos errores & Bernardus de Lu􏰀emburgo Raymundum hunc ponit in Catalogo haereticorum. Contra autem non desunt, qui eundem Raymundum colant, ut S. Martyrem & vocent Doctorem illuminatum, & scripta eius orthodoxa esse confirment, de que re editus est liber anno 1604, cum hac inscriptione »Sententia definitiua in fauorem Lullianae doctrinae iuris ordine & Apostolica auctoritate lata & in veritatis triumphum, inque gloriosae vindicationis memoriam, denuo impressa, & principalibus rescriptis munita«. Quid in hac controuersia tenendum sit, nondum videtur esse definitum ab apostolica sede, cum tam directorium Eimerici, quam liber illi oppositus, publice & sine prohibitione legatur.

[354.] De Richardo de media Villa – 1290

Richardus de media Villa, natione Anglus, ordinis S. Francisci, scripsit in libros quatuor Sententiarum dilucida Commentaria, in quibus S. Thomae doctrinam imitari visus est.
Scripsit etiam in quatuor euangelia & in regulam Fratrum minorum, & contra petrum Ioannem librum unum. Dicitur etiam scripsisse de conceptione b. Virginis & in epistolas S. Pauli & de ordine iudiciorum, quod an ita sit, non mihi constat.

[355.] De Henrico Gandauensi – 1290

Henricus a Gandauo natione Belga archidiaconus Tornacensis, vir doctissimus, scripsit egregium opus Quodlibetorum. Item summam quaestionum ordinariarum. Item de virginitate & poenitentia. Denique etiam Commentaria in libros Physicorum & Metaphysicorum Aristotelis. Dicitur etiam scripsisse librum De viris illustribus. Obiit anno Domini 1293.

[356.] De Ioanne Parisiensi – 1296

Ioannes Parisiensis ordinis Praedicatorum, claruit circa annum 1296. Scripsit in quatuor libros Sententiarum & Quodlibeta varia, sed praecipue De potestate regia |7 papali; & quoniam incidit in tempora turbulenta ob discordiam inter Bonifacium VIII pontificem & Philippum Pulchrum regem Gallorum & ipse Parisiis agebat & docebat, videtur propensior fuisse erga Regem, quam erga pontificem.