Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/211

From GATE
Revision as of 21:28, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " anno 1101 scribit se Romae fuisse, cum Paschalis secundus pontifex feria quin- ta in coena Domini publice imperatorem Henricum excommunicatum pronun- tiauit. At ipse (ut pau...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



anno 1101 scribit se Romae fuisse, cum Paschalis secundus pontifex feria quin- ta in coena Domini publice imperatorem Henricum excommunicatum pronun- tiauit. At ipse (ut paulo ante notauimus) scribit, se anno 1215 factum esse ab- batem Urspergensem quae certe non cohaerent, nisi forte factus sit abbas cum esset plusquam centum et quindecim annorum. Sed neque hoc dici potest, cum ipse idem loquens de initio pontificatus Innocentii tertii, idest de anno 1198 di- cat, se tunc fuisse in minori aetate & adhuc laicum, quomodo enim esse poterat in monori aetate plusquam centenarius erat?
Illud quoque obseruandum est hunc auctorem, ob amorem erga imperatores suae nationis, non pauca contumeliosa scripsisse de Innocentio tertio & Gre- gorio nono pontificibus valde piis & doctis alioqui autem scriptorem esse satis diligentem & dignum, qui legatur.


De Honorio Augustudunensi – 1220

Honorius Augustudunensis presbyter claruit anno Domini 1220 ex Trithemio, qui ei multa opera a􏰁ribuit, quae fortasse non extat. Extat autem excusa Ba- sileae anno 1544 summa historiarum, siue Chronicum magnum, extat etiam commentarius in libros Salomonis aditus Coloniae anno 1544. Extat quoque li- ber inscriptus Gemma animae, qui liber solet excudi cum auctoribus qui scrip- serunt de officiis diuinis.


De S. Antonio de Padua – 1220

Sanctus Antonius, de Padua appellatus, quia in ea ciuitate post multa sanctita- tis edita signa, obiit & in eadem sepultus mirifice honoratur, patria fuit Ulyssi- ponensis, & viuente adhuc sancto Francisco, eius ordinem ingressus, doctrina & miraculis plurimos conuertit, vel ab haeresi ad rectam fidem, vel ab impro- bis moribus ad poenitentiam agendam. Extant eius conciones tum de tempore, tum de sanctis. Migrauit in caelum anno Dom. 1231 & anno sequenti a Grego- rio nono pontifice inter sanctos relatus est.


De S. Raymundo de Penna forti – 1230

Sanctus Raymundus de Penna forti Barcinonensis, ord. praedicatorum, floruit tempore Gregorii nono, cuius <***> collegit in unum volumen quinque libris distinctum epistolas decretales <***> pontificum, ut ipse Gregorius papa tes- tatur in proemio Decretalium. Ipse scripsit egregiam summam, quae cum diu manuscripta ferretur,