Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/211

From GATE
Revision as of 11:56, 23 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1200 ad 1300

p. 193



anno 1102 scribit se Romae fuisse, cum Paschalis secundus pontifex feria quinta in coena Domini publice imperatorem Henricum excommunicatum pronuntiauit. At ipse (ut paulo ante notauimus) scribit, se anno 1215 factum esse abbatem Urspergensem, quae certe non cohaerent, nisi forte factus sit abbas cum esset plusquam centum et quindecim annorum. Sed neque hoc dici potest, cum ipse idem loquens de initio pontificatus Innocentii tertii, idest de anno 1198 dicat, se tunc fuisse in minori aetate & adhuc laicum, quomodo enim esse poterat in minori aetate, si plusquam centenarius erat?
Illud quoque obseruandum est hunc auctorem, ob amorem erga imperatores suae nationis, non pauca contumeliosa scripsisse de Innocentio tertio & Gregorio nono pontificibus valde piis & doctis alioqui autem scriptorem esse satis diligentem & dignum, qui legatur.


[325.] De Honorio Augustudunensi – 1220

Honorius Augustudunensis presbyter claruit anno Domini 1220 ex Trithemio, qui ei multa opera a􏰁ttribuit, quae fortasse non extat. Extat autem excusa Basileae anno 1544 Summa historiarum siue Chronicum magnum, extat etiam Commentarius in libros Salomonis editus Coloniae anno 1544. Extat quoque liber inscriptus Gemma animae, qui liber solet excudi cum auctoribus qui scripserunt de officiis diuinis.


[326.] De S. Antonio de Padua – 1220

Sanctus Antonius, de Padua appellatus, quia in ea ciuitate post multa sanctitatis edita signa, obiit & in eadem sepultus mirifice honoratur, patria fuit Ulyssiponensis, & viuente adhuc sancto Francisco, eius ordinem ingressus, doctrina & miraculis plurimos conuertit, vel ab haeresi ad rectam fidem, vel ab improbis moribus ad poenitentiam agendam. Extant eius conciones tum de tempore, tum de sanctis. Migrauit in caelum anno Domini 1231 & anno sequenti a Gregorio nono pontifice inter sanctos relatus est.


[327.] De S. Raymundo de Penna forti – 1230

Sanctus Raymundus de Penna forti Barcinonensis, ordinis praedicatorum, floruit tempore Gregorii noni, cuius iussu collegit in unum volumen quinque libris distinctum epistolas decretales summorum pontificum, ut ipse Gregorius papa testatur in proemio Decretalium. Ipse scripsit egregiam summam, quae cum diu manuscripta ferretur,