Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/201"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with " De differentia sacrificii Dauid & Abrahae, 1. <br> De differentia sacrificii Abrahae & B. Mariae, 1. <br> Opera tomi secundi: <br> Explanatio difficultatum ex tabernaculo f...")
 
Header (noinclude):Header (noinclude):
Line 1: Line 1:
 
+
Ab anno Dom. 1100 ad 1200

Revision as of 20:56, 30 May 2020

This page has not been proofread

Ab anno Dom. 1100 ad 1200


De differentia sacrificii Dauid & Abrahae, 1.
De differentia sacrificii Abrahae & B. Mariae, 1.

Opera tomi secundi:
Explanatio difficultatum ex tabernaculo foederis.
De templo Salomonis ad literam.
De concordia temporum in libros Regum.
Explanatio variorum locorum in Psalmis. Explanatio libri Cantici canticorum.
De visione Ezechielis.
De templo Ezechielis.
Decisio dubiorum in Apostolo.
In Apocalypsim Ioannis libri septem.

Obseruatio.
Haec omnia opera, uno excepto, quod inscribitur Exceptionum libri quatuor, videntur mihi docta, & pia & dignissima ingenio acutissimo Riccardi, neque scio de eis ab ullo esse dubitatum, an sint legitima Riccardi opera. De libris ex- ceptionum nonnihil ambigo, an sint eiusdem auctoris, non quod non sint libri illi eruditione varia pleni, sed quod quaedam contineant, quae non videntur a Riccardo scribi potuisse. Libro primo cap. 24 sic loquitur »Inuentores Theo- logiae fuerunt apud Graecos Linus, apud Latinos Varro & nostris temporibus Ioannes Scotus«. At cur Ioannes Scotus inuentor Theologiae? cur non magis Moses, aut Athanasius, aut Augustinus, aut Iohannes Damascenus? Deinde non sunt noti Ioannes Scoti nisi duo, unus trecentis annis ante Riccardum, al- ter centum & amplius annis post Riccardum: quis igitur ille est, de quo hic dicitur: »Et nostris temporibus Ioannes Scotus?« Eodem capite dicit hic auc- tor, inuentorem Rhetoricae fuisse Demostenem. Id quod est manifeste falsum: Demosthenes enim insignis orator fuit, sed ante illum fuerunt alii, ut Isocra- tes, Pericles, & alii; & cum ipso claruit Aeschines; & eodem tempore floruit Aristoteles, qui de Rhetorica egregie scripsit. In tertio libro cap. 7 scribit de Insulis & Scotiam suam tantum nominat. Et cap. 8 describit ciuitates celebres totius mundi & Lutetiam Parisiorum, ubi ipse degebat, ne nominat quidem, ut neque Londinum, neque Cantuariam, neque Edimburgum, neque alias Bri- tanniae, vel Scotiae Ciuitates. In quarto libro numerat Pontifices Hebraeorum & omi􏰁it Aaron, Eleazarum, Phinees, & nonnullos alios inter praecipuos.